Latin
1406.1 to 1406.4
Ficino, Opera omnia 1406.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Consensionem, inquam, in gubernando, exequendo, obediendo, atque in pro prijs muneribus peragendis, &alienis non usurpandis. Nec immeritò hic iustitiam temperantiae germanam, nominat harmoniam, ex acutis uocibus, &grauibus medijsque constantem: uocibus, inquam, principes &quaestuarios mediosque horum milites referentibus. Deinde ut quaestioni iamdiu adductae respondeat, quaerenti quidnam iustitia iniustinaque in animo pariant: dicit uirtutem esse animi sanitatem, pulchritudinemque, &robur: uitium uerò morbum, turpitudinem, imbecillitatem. Siquidem uirtus cunctas animae partes, ut statuit natura, disponit, &seruat. Vitium uerò contrà, naturae ordinem confundit, atque perturbat. Quoniam uerò quando deprauata omnino cor poris est natura, praestat mori, quàm uiuere, etiamsi externa nobis abundè suppeditentur: idcireò concludit illius uitam tanquam miseram, esse ab omnibus fugiendam, in quo anima, per quam uiuimus, per uitium est deprauata. Postremò in ipso libri huius calce asserit eiusmodi animam ciuitatemque, quam descripsit, optimam esse atque foelicissimam. Animam ciuitatemque regiam, à regina uidelicet hominis ratione dispositam. Addit eiusmodi gubernationem tum regnum appellari, quando inter multos bonos excellat quidam manifestè omnium praestantissimus: tum rempubl. optimatum, quando plures pariter uideantur excellere: omnino uerò eandem esse gubemationem existimandam. Annuit quoque se in sequenti libro quatuor reliquas, tum animorum, tum rerum publicarum affectiones ordine distincturum. In cialogum quintum de lusto, epitome. ON sum nescius fore nonnullos, qui Apologiam à nobis expectent, qua quin tum hunc Dialogum communionem omnium in ciuitate ponentem, defendamus contra calumnias, tum maledicorum, tum etiam ignorantium. Verùm legant Platonem ipsum precor, legant diligenter, ac sine inuidia iudicent, Apologiam (icio quid loquar) nullam desiderabunt. Plato igitur Phoebeus, humani generis medicus, quum animaduerteret &singulos homines, &familias, &ciuitates semper, &ubique grauiter aegrotare: neque ullis hactenus ciuilium medicorum medica. mentis tot secula iam frustrà curantium, uel liberari morbo, uel saltem leuari paululum, atque minimum conualescere, tam prudenter, quàm pie ad legem illam se contulit praecipuam apud medicos, qua medicina sanciunt authores, si quis medicamentis talibus, puta frigidis, diu adhibitis, minimè conualescat: esse tandem risè ad calida transeundum.