Latin
1407.4 to 1407.7
Ficino, Opera omnia 1407.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Omnino autem simili ratione erudit Philosophum atque ciuem, neque id quidem iniuria. Asserit enim in Politico &Sophista, eundem esse uirum regium &ciuilem, atque Phi losophum. Oportere uerò probat in hoc concurrere duo quaedam genera rarissimè in hominibus concurrentia: Naturam uidelicet ingenio acutam, contemplationi aptam, ue ritatis auiditate flagrantem, unà cum natura graui, ad agendum strenua, boni publici prouida. Ingenium eiusmodi per omnes disciplinarum gradus perducit, ut patebit in seprimo. lubet quoque exerceri ciuilibus actionibus, atque inter uoluptates, dolores, labores, pericula, uelut aurum igne diligenter examinari, atque probari, prius quàm ciuitatis gu bernacula sibi credantur. In primis autem ipsius boni scientiam omnium praestantissimam huic iudicat necessariam, affirmans quemadmodum res omnes absque boni posses sione inutiliter possidentur: sic rerum quoque omnium, artiumque cognitionem absque ipsius boni intelligentia esse prorsus inutilem, neque posse ciuem, uel priuata, uel publica ad bonum rite redigere, nisi quod bonum sit, ratione cognouerit. Et si diuini huius boni scientia uideri Aristotelico potest superflua ad rempublicam humanis moribus gubernandam, necessaria tamen est ad hanc ipsam gubernationem, per quam Plato in superioribus inquit, conandum esse, ciues Deo similes amicosque reddere. Subiunxit praeter ea gu bernatorem circa singula bona ad bonum ipsum disponenda &caecutire, &casu quodam ferri, nisi primam ipsam boni perspexerit formam, omnium exemplar causam quę bonorum. Vt autem animaduertas Aristotelem in Ethicis circa ideam boni aduersus Platonem ludere, lege Platonis uerba diligentissimè, ac planè perspicies ideam boni non esse speciem hanc, ut illam, hic aut ibi, sed ipsam eminentissimae diuinitatis foecunditatem, per omnia sese potenter, suauiter, salubriter propagantem. Cuius imaginem quandam in mundo uisibili Solem uult esse uisibilem, uires suas similiter per omnia diffundentem. Verùm ante hunc, quem uidemus Solem, Plato alterum in mundo cogitat inuisibili, imaginem Dei patris primam, uerumque filium. Ideò filios dixit boni, ut super uisibilem hunc imaginariumque filium posses inuisibilem &archetypum contemplari. De hoc patre atque filio in Epistola ad Hermiam legimus. De hoc Platonicus Philo in libro de Causis inquit: Conandum est in primis ad ipsum ens: id est, de quo dicitur, Ego sum, qui sum, ascendere. Aut saltem ad ipsius imaginem, sacratissimamque rationem, uer bumque primogenitum.