Latin
1408.1 to 1408.4
Ficino, Opera omnia 1408.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Per eiusmodi rationem atque uerbum fieri omnia secundùm Heraclitum &Platonem, Amelius Platonicus asserit, utiturque testimonio loannis Euangelistae. Item in Epinomide testatur &Plato. Et quamuis Platonicorum nonnulli Dei patris filium Deum per substantiam à patre, Arianorum more distinguant, praesertim lulianus in libro de Sole. Iuliani tamen praeceptor lamblichus Aegyptiorum addu cit mysteria, in quibus patris &filij, diuersa quidem ratio, sed eadem uidetur esse substantia. Sed audi mysterium. Primus Deus &unus primi pater est Dei, quem gignit in solitaria suijpsius permanens unitate. Est autem exemplar filij, qui nominatur suimet filius, sui pater atque uni pater, Deus uerè bonus. Ille enim fons est idearum: à quo uti que uno, Deus per se sufficiens, seipsum explicauit in lucem. Propterea sufficiens per se nominatur, suique pater. Est enim hic principium, Deus deorum, unus ex uno, super essentiam omnem, pincipiumque essentiae. Mysterium hoc lamblichus testatur esse Mercurij. Quemadmodum uerò ipsum bonum sit super uoluptatem, &mores, &sapientiam, Plato hic significat breuiter. Super uoluptatem quidem, quia si uoluptas ipsa bonum ipsum esset, ulla uoluptas mala esset, &noxia. Item super mores, quoniam mul ti satis circa mores habere se putant, si mores honestos uideantur habere. Quòd autem iudicant uerum esse bonum, non opinione quaerunt, sed re ipsa prorsus habere. Praete. rea super scientiam, quia neque quolibet modo, neque quaelibet scire praecipuè optas sed bene potius atque bona. Alioquin scientiam aut respuis, aut negligis. Neque dicas ipsum bonum esse boni scientiam, ne per idem stultè definias idem. Rursus super intellectum, hîc enim assiduè bonum quaerit. Ipsum uerò bonum non quaerit bonum. Adde &super ueritatem. Quod enim magis iudicas bonum, magis &eligis. Morbum uerò damnumque minus uerum eligis potius, quàm magis uerum. Denique super ens: nam ut bene sis, esse desideras. Sed &de his, &quemadmodum boni ipsius lumine omnia uera intellectus intelligat, in Theologialatius disputamus. Sequitur distinctio rerum in genera duo, uisibile &inuisibile, &utriusque in duo, scilicet antecedens, atque sequens, similisque perceptionis humanae distinctio. In quibus Brentinum sequitur, &Archytam, sed elegantius simul &latius explicat. In dialogum septimum de lusto, epitome. APIENTES diuino ingenio praediti omne mentis studium à terrenis ad coelestia, à mobilibus ad immobilia, ab his quae sentiuntur, ad illa, quae superant sensum, pro uiribus conuerterunt.