Latin
1410.1 to 1410.4
Ficino, Opera omnia 1410.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tres eiusmodi Soles lulianus Platonicus in libro de Sole describens, addit ex Phoe nicum theologia, uisibile lumen esse diuinae angelicaeque intelligentiae, actum quendam perennem per solarem fenestram ad oculos emicantem, atque inde per materias passim perspicuas, quasi conuenientes sibi diffusum. Caeterùm ne diffidas lumen hoc apparens esse luminis non apparentis imaginem, scio id lumen non esse corpus. Corpora enim absque offensione infectioneque penetrat. Item non fieri propriam compositi corporis qualitatem. Alioquin &propriam requireret qualitatem elementorum calidam, siue frigidam in eo praecedentem, quod ipsum sit suscepturum, &recedente Sole ad tempus in perspicuo rema neret. Item dimensioni propriae non astringi: non enim tempore peruenit, uel partem nunc illuminat, &post partem. Adde quod amplum absque sui dissipatione implet, uicissimque in angustum sine uel sui, uel uasis confractione momento se colligit. Neque propriè corporeum est, sed inter incorporea &corporea medium: &profectò propria coeli qualitas, cuius natura incorporeis est quam proxima. Communicatur quoque elementis duntaxat perspicuis, in hac ipsa perspicuitate coelo similibus: perspicuis, inquam, primò lumen, deinde calor: opacis autem calor primò, lumen uerò non prius quam per calorem ad naturam perspicuam redigantur. Corporibus autem opacis, in quibus natura terrea dominatur, non infunditur. Non quia penetrare non possit, quandoquidem &crystallum penetrat opa cis multis solidius: sed quia natura terrea à natura coelesti alienissima, coelestis qualitatis capax esse non potest. Communicat tamen opacis calorem, ut dixi, non tam proprium coelo, quam lumen. Coelum enim quia lucet, ideò calet. Quòd autem lumen à coelo in perspicua nostra diffusum, Solis imago rursus debeat appellari: hinc apparet, quod ipsum est imaginum omnium communis propriaque origo. Imagines enim rerum sub ipsius fulgore resultant, ipsumque est imago tam potens, ut appareat non solùm quando à speculari corpo e resilit, sed etiam quando à Sole prosilit: quod caeteris imaginibus minime conuenit: omnes tamen incorporeae sunt: siquidem per totum momento se fundunt, eodemque in puncto absque mutua confusione sunt multae. Incorporeum ergo est &lumen, cuius id uirtute perficitur. Proinde momento Solis radium secum ferre actum lucis uimque caloris. Ac perlucem quidem referre diuinae &angelicae intelligentiae claritatem. Per calorem uerò utriusque uoluntatis charitatisque affectum.