Latin
1410.5 to 1410.8
Ficino, Opera omnia 1410.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm uerò superi, quemadmodum &artifices, opera per uoluntatem potius, quam per intelligentiam agant, merito uisibilis hic radius ex inuisibili illorum radio profluens, per calorem agit singula, quae gignuntur, po tius quam per lucem. Imo uerò per lucem agit, sed rerum imagines spiritales, per calorem ue rò corporeas qualitates. Calorque hic ita dependet à luce, quemadmodum in diuinis per intellectum idealiter repraesentantur omnia, per affectum inde surgentem omnia generantur. Nos uerò hinc admoniti, si natura terrea lumen coeleste non recipit, terrenos à no bis affectus longius expellamus, ut diuino lumine impleamur. Ac si ultimum corpus non accipit primi lumen, nisi caleat inde prius simileque reddatur, eia nos quoque mentium ulti mi flagremus prius amorem primae, ut amore purgati factique similes luceamus deinde diuinitùs, ac pleno iam lumine gaudeamus. Sed reliqua huius septimi iam perstringamus. Quoniam igitur triplexlumen est, ut diximus, uisibile scilicet, &intellectuale super uisum, &diuinum super intellectum: ideò Plato intribus gradibus mentionem hic facit de lumine, scilicet in cauerna, in nocte, in die: tria uidelicet lumina illa significans. Ter quoque mentionem facit de aqua, in cauerna, in nocte, in die: sicut enim lumen &facit, &demonstrat omnia, sic aqua lauat omnia, atque repraesentat: per primum quidem significat mores: per secundum uerò contemplationem. Et utrunque tribus gradibus peragit: nempe per moralem ter lauat &purgat, primò quidem amputando secundos motus per uirtutes ciuiles, deinde eosdem per uirtutes purgatorias extirpando, tertiò per uirtu tes animi iam purgati motus primos absolutissimè moderando, unde iam ad exemplares, quae in Deo sunt, uirtutes perueniatur, praesertim per contemplationem. Cuius quidem tres sunt gradus, quos refert aqua ter nominata, quatenus ipsae imagines repraesentando, refert intelligentiam. Diuina siquidem in tribus, ut ita dixerim, aquis repraesentari, uidentur. Primò quidem licet confusius, in rationibus physicis. Secundo distinctius in mathematicis. Tertiò clarissimè in metaphysicis penitus absolutis.