Latin
1411.1 to 1411.5
Ficino, Opera omnia 1411.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Formas qui dem physicas Plato omnino materiales appellat, quia &communi, &propria materia indigent, &absque illa cogitari non possunt. Mathematicus uerò formas non adeò materiales, quia &propria non egent materia, sed aut communi tantùm ut dimensiones, aut nulla, ut numeri: atque haec sine materia licet excogitare. Diuinas denique formas omnino immateriales existimat, resque ueras, quarum imagines quidem sint mathematicae formae, umbrae uerò res naturales, mysterium uerò hoc est Pythagoricum. Cùm ergo animaduerteret Thaletem, Democritum, Anaxagoram, tam negligentes in rebus di uinis fuisse, quàm diligentes in naturalibus, Pherecydem contrà &Pythagoram, Pytha goreosque omnes mathematicorum principes, pariter summos extitisse theologos, moribusque diuinos, meritò partim ratione, partim experientia conclusit curiosum naturalium studium animum saepissimè à diuinis auertere. Quam &Salomon propterea occupationem pessimam iudicauit, &miseros qui nimium occuparentur in ea. Eosdem in Phae done Socrates detestatur: eos, inquam, qui naturalium effectuum causas, duntaxat ad qualitates quasdam elementales curiosius referentes, in eiusmodi principio &fine quie scunt, neque summum uniuersi principium finemque perquirunt. Quamobrem septimus hic liber, ubi animam ad summum bonum Solemque, id est, Deum, ideasque diuinas quasi stellas conuenientibus perducit gradibus, nullam in ipso ascensu naturalis peritiae efficit mentionem. Sed mathematicos quosdam gradus ad diuina commodius perducentes adducit in medium: inter quos duo sunt puri. Arithmetica enim circa puros uer satur numeros, &geometria circa puras dimensiones. Tres uerò gradus sunt mixti: nam Musica numeris addit uoces, motúsque ad auditum praecipuè pertinentes. Stereometria uerò dimensionibus addit pondera. Astronomia numeris dimensionibusque coelestes sphaeras motúsque metitur. Vtitur autem Plato naturali peritia in descensu potius, quàm ascensu, quemadmodum in Timaeo &Philebo, atque Parmenide, &alibi saepe docet. In descensu enim per diuinas naturalium causas, naturalia uult principalia demon strari. In ascensu uerò per anxiam naturalium curam, tanquam à diuinis ualdè remotam, diuertere ab illis animam putat potius, quàm conuertere. Omnino autem &actiones omnes, etiam si honestissimae uideantur, nihili pendit, nisi ad diuini boni imitationem con secutionemque conducant: &speculationes similiter omnes uel negligit, nisi ad diuinum bonum inueniendum conferant, uel etiam detestatur, si quo pacto nos inde diuertant. Proinde totum philosophiae studium esse uult à sensibilibus conuertere ad intelligibilia, ad ipsumque bonum, quod intelligibilium lumen est supremum, ascendere. Aitque quemadmodum se habet uisus ad uisibilium summum: id est, Solem, si intellectum ad summum intelligibilium lumen, scilicet Deum, se habere.