Latin
PLATONIS TEXTVS
Ficino, Opera omnia 1413
Unproofread scanNot analysed yet
PLATONIS TEXTVS. IFFICILE quidem est ita constitutam ciuitatem suo statu moueri. Verûm cum omne quod genitum est corruptioni sit obnoxium, talis etiam constitutio semper manere non poterit, sed soluetur. Solutio uerò haec est. Non solum circa plantas, sed terrena etiam animalia fertilitas, &sterilitas animae corporumque contingit. Quando conuersiones singulis circulorum coniunxerint ambitus, his quidem quae breues sunt cui ambitus breuiores, contrarijs uerò contrarios. Illi uerò quos ad ciuitatis guCCc bernationem, bernationem educauistis.