Latin
1413.5 to 1413.7
Ficino, Opera omnia 1413.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
satali quodam ordine, ita per coelestes circuitus qui intra lunam sunt, perpetuo se reuolente, ut quae certis Sphaerarum configurationibus temporumque curriculis composita sunt, quandoque dissoluantur aduersis. Quoniam uerò eiusmodi causae aßignatio praesentis ciuilisque facultatis terminos procul excedit, ideo Socrates uaticinio musarum utitur, &profectò ita utitur, ut &nobis ad haec interpretanda opus sit Apollinis uaticinio. Nec immerito Tullius ubi rem esse obscurißimam breuiter uult exprimere, id inquit numero Platonis obscurius. Neque miror Theonum Smyrnaeum Mathematicae in primis Platonicae professorem eiusmodi mysterium tanquam inexplicabile astutè praetermisisse. Quod quidem lamblichus Chalcideus dum explicare uoluit, implicuisse uidetur. Quid uerò si in eiusmodi uerbis plus difficultatis sit, quàm ponderis? Quippe quum &ipse fingat Musas tragica quidam tumiditate nugantes perterrentesque animum puerilem atque simplicem, stuporemque adducentes. Denique qualecunque id sit opportunius ex Commentarijs in Timaeum expositionem nostram accipies. Caeterùm moralia haec praecepta considera. Impoßibile est diuitias honorari in ciuitate simul atque uirtutem. item tradere diui tioribus reipublicae gubernacula perinde est ac si nauis non peritiori in nauigando, sed locupletiori gubernanda tradatur. Nempe &haec, &illa periclitabitur. Rursus custos contra omnia uitia tutißimus est scientia. Praeterea contrarij unius summum, alterius est principium, itaque extrema libertatis licentia, extremae seruitutis est principium. Sicut in qualibet qualitate, rerumque &temporum excessus omnis uerti protinus in contrarium consueuit. Idem in epistolis ait, moderatam probans ante omnia libertatem. COM ENIARIV in locum Platonis ex octauo libro de Repub. de Mutatione Reipub. per numerum fatalem.