Latin
1415.8 to 1415.9
Ficino, Opera omnia 1415.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
siue per solidum in se redu cas facit 115. uterque uerò circularis existit incipiens uidelicet à quinario desinens in quinarium: hinc duodenarius orbi maximè congruit. Prae caeteris uerò cum Sole, Venere, sunt, Luna, uite fontibus, Nol Venusque duodecim percurrit mentibus, lupiter annis duodecim. Luna quotidie gradus peragit duodecim motu medio suasque duodecim graduum mansiones habet, ipsaque cum sole menses agit duodecim. Hęc sine graui causa hic numerus est à Prophetis sacrisque eloquijs obseruatus. Mitto nunc quod duodecim geminatus implet diem multaque similia. Cum uerò Plato in primo illo ordine numerali quatuor praecipuè terminos posuisset 8. 12. 18. 27. uelletque illinc ad fatalem magnumque numerum prouenire, non poterat minorem eligere, quam 12. Nam in minori non continetur decem, qui quodammodo uniuersus est numerus, numerorumque uniuersalium est origo, quatenus ex eo pullu lant centum, mille, decem millia, mille millia, oportebat quoque sub hoc in primis fatali numero conpraehendi, fatalem illum aliquanto minorem scilicet, 729. in nono de republica celebratum à noueCCc nario ter aucto procreatum, continetur autem 9. sub i2. non solum quasi sub maiore, uerum etiam pro portione quadam scilicet sexquitertia. Numerus uerò 12. ipsum decem non solum amplitudine, sed etiam proportione complectitur.