Latin
Cap. I1
Ficino, Opera omnia 1416
Unproofread scanNot analysed yet
Nam proportionem sexquiquintam habet ad decem, atque dum diuidere uidetur ipsum in partes quinque, binariumque quintam denarij proportionem denario super addere, tunc maximè reficit ipsum decem. Si enim binarium duxeris in quinarium, decem profectò conficies. Itaque i. dum numerum uniuersum proportione complectitur, atque reficit, ad uni uersum maximè pertinere uidetur. Praeterea duodenarius sicut intra se duas illas continet harmonias ipsius diapasson elementa, ita quando bis augetur, scilicet duo decies duodecim, secum pro fert easdem explicatque in amplum sub numero plano ęquilateroque scilicet 169. Rursus quando ter auge tur, scilicet duodecies duodecim duodecies, easdem harmonias secum latius quoque diffundit sub numero solido, atque aequilatero, qui eiusmodi multiplicatione creatur, scilicet 1728. Qui sanè numerus maximè conuenit uniuerso. Nam mille quidem congruit firmamento. Septies uero centum Planetis 7. additum uerò est as ad lunarem circuitum exprimendum. Hic enim circuitus factum ex pedit, atque perficit. Reditus quidem lunae ad idem. Zodiaci punctum 28. numero designatur. Redi tus autem eiusdem ad solem 29. prorsus exprimitur. Quod in nono de Republica declaratur. Conuenit numerus 28 Lunae alia etiam ratione, quoniam Luna 2s mansiones habet insignes, senarius qui dem primus numerus est perfectus, secundus uerò perfectus est 28. quia suis partibus constat, ut ille. Ille igitur conuenit cum superioribus sex Planetis, hic uerò cum Luna, quae post primam illinc per fectionem ipsa secundam fatalibus adhibet. Accipit uerò Plato numeros potissimum qui cum uni uerso conueniant, consonantiasque complectantur, ut ostendat inferiorum euentus per certos nume ros atque mensuras ab uniuerso pendere, praecipuè quando consonant ista cum illis. Producit autem numeros fatales ad solidum uelut ad summum, ut hinc ostendat ubi ad summum iam peruentum est, paulatim in oppositum omnia relabi. Quippe cum in eodem uel simili habitu diutius permanere mobilis naturae conditio minimè patiatur. De numeris crescentibus &decrescentibus, similibus atque dißimilibus.