Latin
Cap. XVII
Ficino, Opera omnia 142-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVII. est ulla ratio eadem, uel communis. TTsi modus quo materia fit particeps idearum cum modis apud nos consuetis conferri omni Eno non potest, tripliciter tamen hunc pro uiribus comparare fas est. Tres enim Plaro partim Ein Timaeo, partim in Sophista significat, itaque tres meritò Plaronici prosequuntur. nempe con templari licet cum mundani architecti uirtutem, tùm etiam formabilem materię facilitatem, sim plicitatemque perpetuam, tùm denique rerum naturalium si cum diuinis conferantur, (ut ira loquar) exilitatem atque uanitatem, si igitur participationem idearum in materia similem dixeris, uel ligno rum impressionibus ex sigillo, uel simulachris per aquam, &speculum apparentibus, uel picturis, &propriè quantum fas est comparaueris. et cum Plotino Platonicisque consenseris, Ideales utique rationes, &in conditore sunt intellectu, &in ipsa mundi anima, &in uniuersali natura. Item per officia super coelestium Deorum, &coelestium, &supercoelestium perueniunt in materiam, si ho rum illorumue trium prima consideres, picturam quodammodo finges, si secunda idolum meritò speculabere, si tertia, iure picturam, materiam quidem ipsam ex antiquissima causa, unde &intel lectum primum plerique deducunt. Itaque ab ipso bono tàm mentem, quàm materiam boni unio nisque auidam esse factam, &illam quidem efficacissimam, &promptissimam, ad formandum hanc autem facillimam, procliuissimamque formatur. Hinc ergo formationem facilem admodum perpe tuamque prouenire. Quae apud nos, hęc denominantur aut illa, non sunt uerè perfecteque talia, mixta enim sunt, aut oppositis, aut conditionibus alienis, sic calida frigus habent, ęqualia inaequalitatem, laeuia, pondus, formosa deforme non nihil, homo brutum, ac semel per unicam formam homo est. per partes autem plurimas articulatim non est homo in motu, in tempore, est aliquid quod non est motus, quod non tempus. Quid pluraeipse quinetiam ignis, qui putatur mixtionis impatiens apud nos nescio quid crassum habet. &iners atque fuscum, in coelestib. etiam motus, &oppositum totum tollerat, atque statum. Neque quicquid est in Sole est Sol, ipse totus, &compositio dimensioque coelestium non per se prorsus indissolubilis, neque motus per se stabilis in aeternum, plurima in hanc sententiam in Theologia iam diximus. Et Plato in Timaeo septimoque de Repub. manifestè decla rat substantias quidem ueras ideas existere, res uerò nostras rerum uerarum id est idearum imagines esse. Quamobrem nulla his communiter atque illis denominatio est uniuoca, sed hic, &ille ita communiter homo dicitur, aut equus, quemadmodum apud nes pictus Socrates, atque uiuens. Proin de sicut haec inde naturam habent, &hanc quidem imaginariam ita denominationem sortiuntur inde. Prima enim nomina sunt apud superos, quibus mutuò sua cagnominant. atque nostra. Secun da uerò apud animos sapientum, qui perconceptus ideales, uel naturanter sibi notos constituentes nomina, res quidem diuinas primo reuera, deinde ad illorum similitudinem nostras nominauerunt, Idea non participatur corporeo more, ita ut uel tota, uel pars eius aliqua capiatur.