Latin
Cap. XVIII
Ficino, Opera omnia 142-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVIII. Liter quidem corpus hoc participat illud, aliter autem corpus animam, aliter rurius anima mentem, aliter mens nostra uel uniuersa Deum. Parmenides igitur Sociatem instru cturus, uel potius prouocaturus ad contemplandum, uerum illum participationis mo dum, quo ab inferioribus ideae percipiuntur, modos paulatim non legitimos &probat, maximè uerò corpoream participandi conditionem, si corpus aliquod accipis aut totum assumis, sicut escam, aut partem, quemadmodum elementum, si aquam bibes, aut totam, autpartem, probat igitur non eiusmodi conditione corporea ideas accipi posse, ut ita uel tota quaeuis idea, uel quaedam duntaxat portio capiatur, ut Socrates admoneatur incorporeum quendam imodiuinum perceptionis morem excogitare, aut enim uirtutem ideae, aut proprietatem consideramus.