Latin
Cap. IX
Ficino, Opera omnia 1420-2
Unproofread scanNot analysed yet
tro quadratum duxeris, duplum erit ad quadratum iam ex latere constitutum, non tamen actu, uel certa radice commensurabilis lateri diameter esse uidetur. Si enim quadrarum ex latere bipede factum sit 4. quadratum ex diametro productum erit 8. qua quidem uirture uidetur, (ut dixi,) diameter lateri proportionalis, sed altera quoque ratione proportionalis non iudicatur, quatenus radix quidem quaternarij nota est, scilicet duo. Radix autem octonarij, ut numeri plani &aequilateri est incerta. Nullus enim numerus semel in se ductus facit 8. similiter si quadratum ex latere tripede con stiturum sit 9. scilicet ter tria 9. mox quadratum ex huius diametro ductum erit i8 potentia enim dia metri ad lateris potentiam dupla est, qua quidem conditione commensurabilia haec uidentur, ut modo dicebam. Non tamen commensurabilia sunt actu, radice, linea. Radix enim nouenarij nota est scilicet ternarius in se ductus. Radix autem ipsius 18. est ignota, nullus enim numerus in se ductus 18. constituit. Item si illud sit 16. hoc erit 32. semen illius certum est, scilicet quatuor. Huius autem est ignotum. Radix autem semenque numeri ille propriè numerus appellatur, qui per se ipsum multipli catus, quasi coalescens atque germinans, numerum generat ampliorem. De mutua multiplicatione parium, inuicem &imparium, aequilaterorum, inaequilat eXI. Cap. rorum solidorum. CI parnumerus parem multiplicet aut se ipsum, aut alium, par semper exoritur, bis duo quatuor, bis quatuor octo, rursus si impar imparem multiplicet. uel se, uel alium imparem, ubique geneVratz. 9 ter 5. 25. sin autem par imparem, aut impar parem, gignit utrobique parem, bis 3. 6. ter qua Hac utique ratione ubi aequilaterus multiplicat aequilaterum uel se, uel alium: tuor duodecim. nascitur aequilaterus. Quater quatuor sexdecim ter quater nouem 36. Vbi autem inaequilaterus inaequilaterum, semper inaequilaterus oritur bis 6. 12. Sexies decem 60. Sed quando aequilaterus inaequilaterum uel uicissim semper inaequilaterus oriturut 4. sex 24. Item sexies nouem 54. Praeterea si solidus solidum multiplicauerit, siue se, siue alium, solidum quoque creabit, octies octo, 64. octies 27. 216. Si uerò inaequilaterus solidum uel conuerso, nunquam solidus procreabitur. Dies octo, sexdecim. Item, octies sex 48. De proportionibus in uiribus animae &spiritibus, influxibusque coelestibus, &de causis ingentium mutationum.