Latin
Cap. XII
Ficino, Opera omnia 1420-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XII. Lato saepe iubet alias quidem animae uires extenuandas, alias augendas, omnesque significat Einuicem proportione musica componendas. Eiusmodi uires sunt rationalis, irascibilis, concupiscibilis. Sed ratio duplex, speculatiua, uel practica. Intellectus illa, haec propriè ratio nominantur. Sic igitur ab initio per disciplinam instituendi sunt homines, si aureum genus optamus, ut intelligentiae ad orationem quasi quatuor ad tria sit proportio sexquitertia. Rationis autem ad irascibilem, uelut; . ad 2. sit sexquialtera, irascibilis ad concupiscibilem ut, duo ad unum dupla.