Latin
1422.1 to 1422.4
Ficino, Opera omnia 1422.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIIII. elementis. PLato in nono de Republica ternarium colit, quasi diuinum: Item quadratum ab eo factum, sci licet 9. rursus solidum ab ipso conceptum scilicet 27. Denique magnum illum numeErum, &fatalem scilicet septingenta. 29 quia primam radicem habet triam, secundam uerò nouem, tertiam denique 27. fit enim partim quidem ex 9. per se ter aucto, partim etiam ex 27. bis per se aucto, qui internarium resoluuntur, &solidus est atque circularis, coelestibusque conue niens, ut dicemus: sed in hoc octauo ampliora facta significaturus, numerum accipit ampliorem 1728. ex duodenario ter aucto procreatum, in quo quidem ipsum millenarium latenter inclusum fortè uult firmamentum ipsum in stellis quodammodo latens significare, mox uerò, ex magno illo numero multiplicato per duodenarium ter auctum, scilicet ex numero illo 1782. palàm seligit in primis centenarium unum. In decimo de Republica celebratum, quoniam ex denario, quasi uniuerso numero in se ipsum ducto aequilaterus procreatum: Ipsúmque centenarium ducit simpliciter in se ipsum, multiplicans uidelicet centum centies: Vnde conficitur quadratus numerus aequilaterus decem millia, celebratus in Phaedro. Sic enim ex amplo aequilatero aequilaterus amplior procreatur. Quadratus uterque stellis propriè fixis, quae sunt in firmamento respondet, ut non meritò, sed electus principio fuerit. Restat igitur ex magno numero prius accepto 728. qui in aequilaterus est, nec solum propterea longus, sed insuper est oblongus. Nam septies centum extra controuersiam est oblongus, &quidem maximè, quippe cum latitudo quidem eius sit septem, longitudo uerò centum. Si huic oblongo addideris uiginti octo, nihilominus oblongus erit: Sed cum elegisset hunc oblongum, mox ex illo centum excerpsit geminum unum quidem diametralem, alterum uerò solidum, cuilibet enim licet excogitare numeros ordi ne centum diametrale, &aequilateros centum quoque alios ordine solidos: Sed interim in turbam innumerabilium numerus hic excrescit ratione, quam ab initio diximus, habita, Diametrales quidem ad innumerabilem proculdubio, solidi similiter si ex solidis crescentibus solidos deinceps efficias, sin autem in successione numerorum ex quolibet solidum suum facias, postquam perueneris ad solidum factum, ex ipso centum mille millia reportabis: Siquidem planum ex ipso centum fuerat decem millia. Sed ad priora iam reuertamur: Numerus ille 700.