Latin
1422.5 to 1422.6
Ficino, Opera omnia 1422.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
planetis septem conuenit sequentibus firmamentum, sed 28. praecipuè congruit Lunae sequentibus planetas. Fir mamentum enim uix proportionem habet cum Luna, uel uicissim: Ideo non tàm obseruatur aspe ctus Lunę ad stellas sublimes, quàm ad planetas: Aspectus autem planetarum ad stellas altissimas diligentius obseruandus: Sic enim illi ad illas proportionem habent sicut ad illos Luna, atque elementalium humor ad Lunam, &calor ad Solem. Praecipuè uerò sublimium stellarum munera sor titus est Saturnus. Numeri, quidem aequilateri &aequales per centies centum significati, praecipuè conueniunt firmamento propter motum eius aequalem, simplicem, simpliciter circularem: Inęqui lateri uerò, &inaequales planetis &elementis propter inaequalem multiplicemque motum: Oblongi autem inter planetas, Marti, Mercurio, Lunae motionum authoribus plurimarum atque maximarum inter elementa igni ob eandem causam potissimum, atque aquae. Inaequalitatem in planetis posui, si comparentur ad firmamentum, &in elementis si ad planetas, alioquin aequales numeri sphaeris magnis competunt planetarum &soli, atque aetheri propter motus aequalitatem. Ioui quoque &Veneris, aërique medio obtemperantiam qualitatum.