Latin
1424.5 to 1424.6
Ficino, Opera omnia 1424.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde in quinto de Republica tempus totum pro creandis liberis indulgendum, in uiro quidem metitur ab annis triginta, ad annos quinquaginta quinque, in mulieribus autem à uiginti ad quadraginta, existimans in hoc praecipuè tempore homines ad hoc officium tam animo, quam corpore uegeros, ualidosque existere. Sed cur nam in legi bus in uiro incipit ab anno uigesimoquinto, in Republica uerò à trigesimo? Quoniam in Republica perfectissimum ubique desideratur. In anno uerò trigesimo perfectior est, &pacatior animus. Tribuit autem in Republica uiro spacium generandi annos uiginti quinque, quoniam hic numerus aequilaterus est atque circularis. Mulieris autem aetas ab aequilatero incipit, similiter, &concipiendi spacium per inaequilaterum scilicet 20. producitur. Foemina enim, &deterior ipsa est, &in officio generandi censetur inferior. Melioribus uerò figuris &signis apud Platonem meliora ritè significantur. De numero perfecto, &generatione diuina, &obseruatione coele