Latin
Cap. XVII
Ficino, Opera omnia 1424
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVII. stium. TActenus de genitura quae nominatur humana, nunc uerò de diuina generatione nonnihil est dicendum, huius circuitum numerus, (ut inquit Plato, yperfectus continet perfectus, inquam, uel SoTi Deo notus, ut ab initio diximus, uel fortè senarius, atque similes, qui partibus suis constant. Sed 6 primus est perfectus rationibus, quas in superiorib. assignauimus: accedunt haec insuper ad senarij laudes, quod in se ductus circulum facit planum, scilicet triginta sex in se reductus, circulum agit solidum, scilicet 216. dicuntur uerò circulares, quoniam incipientes à senario desinunt in senarium: Continent insuper infra se circulos quoque geminos, alterum quidem ex quinario, sed ex quaternario alterum, nam quinquiesquinque 25. Item quinquies quinque quinquies 125. item quater quatuor quater 64. sed circulus qui producendus est ex 4. interceptus est in plano, nam quater quatuor non desinit in eundem. Circulus igitur ex ipso 6. propter perfectionem refert firmamenti circuitum, qui autem ex s. periodum planetarum: Est enim haec super elementa quinta quaedam regio. Sed qui ex 4. reuolutionem, uel commutationem quatuor elementorum quodammodo interruptam. Scis ut arbitror. Platonicum ordinem planetarum. Saturnus, Iupiter, Mars, Mercurius, Venus. Sol, Luna, perueniens igitur in Senarium plurimum in bonum uiuificumque perueneris: Si à firmamento inceperis in Venerem, si à Saturno in Solem, si à Luna in louem, si ab ipso conceptionis exordio exorsus fueris à Saturno, sexto mense perduceris ad Solem. Sid natiuitate annos numeres inci piens à Luna, anno sexto consequeris louem. Similiterque deinceps, ut non absque mysterio Moses senario dierum numero mundum uelit fuisse perfectum. Memento praeterea perfectum numerum infraio. quidem sex existere, infra centum uerò 28. Sed infrà mille, 496. at uerò intra decem mil lia unum quoque perfectum existere. 8128. ubi uicissitudo mirabilis obseruanda, per quam perfecti numeri à senario incipientes, &mox infra centum peruenientes ad 8. iterum intra mille ad Senarium reuertuntur, rursus intra decem millia ad 8. remeant, similiterque deinceps, sed de homnc satis. Quę uerb nunc de senario dicam, de caeteris subinde perfectis dictum existimatio: Peruenitur autem ad senarium, uel per partes suas, uel per totum, Partes eius sunt, id est, 1. 2 3 per unum acceditur, quan do dicimus semel sex, uel sexies unum, per duo quando bis sex. Per tria uerò quando ter sex, per totum autem quando computamus sexres sex uel sexies 6.