Latin
1425.1 to 1425.4
Ficino, Opera omnia 1425.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
sexties: Omnes igitur eiusmodi numeri fermè perinde atque senarius, ipse obseruandi uidentur, ubi dicitur à Platone, perfectus numerus ipsum diuinae geniturae circuitum continet: similiter quoque 28. atque circa 496. item circa 8129. atque caeteros simili ratione perfectos, qui profectò rarissimi sunt: sicut enim unicus infra decem, sic unicus deinceps infra centum: Vnus infra mille, deinde unicus intra quodlibet decem millia. tam rara progenies diuina prodit, sed ad senarium reuertamur. Quonam pacto uel ipsum 6. uel huiusmodi multiplicationes, eius obseruare debemus? ut breuiter respondeam, in annis sęculi, uel in saeculis annorum, in aetate hominis, atque hinc in opportunitate connubij, conceptionisque, in educationis, &eruditionis exordio, in captandis operum auspicijs, atque similibus. Difficile quidem est haec circa senarium explorare, impossibile uerò circa perfectos alios senario ampliores, praesertim ultra 28. perfectione lecundum. Allegoricè uerò senarius &quisque perfectus ad diuinum genus pertinere uidetur, cui sicut senario similique, per sua membra digesto, neque deest, neque superest, nec deficit, nec excedit quicquam, nec effluit, nec influit aliquid, nec alienis indiget adminiculis, sed aequale tem peratum est &suis partibus, uiribusque nititur atque consistit. Hinc igitur occasionem nactus parumper cum Astrologis confabulari licet. Perfectus numerus constantiam, aequalitatem, temperantiam, significare uidetur, ideoque complexionem quandam hominis temperatam, sibique sufficientem, atque firmam, quae quidem sicut ille numerus carissima est: Item louem inter coelestia maximè talem. Rursus totam, coelestium harmoniam, quando nobiscum ita consonat, haec igitur ad connubij, con ceptionisque opportunitatem sunt optanda: Omnino uerò Iupiter per senarium designatur tùm propter ea, quae modo diximus, tùm etiam quia nobis est inter coelestia sextus. Neque praetermittem dae sunt louis cum Saturno coniunctiones illae in quibus feliciter affectus lupiter, Saturnum alioquin nobis dissonum, quadam familiaritate conciliat. Tradunt uerò foederis illius influxum annos uiginifuigere, donec iterum alibi coniugantur, fortè &anno dehinc primo Saturnus agit, secundo Iupiter, tertiò Saturnus, iterum quartò lupiter, uicissimque deinceps.