Latin
1429.5 to 1429.8
Ficino, Opera omnia 1429.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem in summa diuinitatis simplicitate non aliud est necessitas, quàm uoluntas. Ergo si dixeris, necesse est Deum ita uelle uel facere, conuertam similiter, uult Deus ita necessarium esse. Meritò ubi summa bonitas cum summa potestate concurrit, ibidem summa libertas cum sum ma necessitate conspirat. Consideranda sunt interhaec diuulsa quaedam, ualde tamen utilia, Quale illud. Lectio uel doctrina, nisi ad optimam rarionem uitae conducat, est inutilis. Qua quidem in re admiranda fuit uita &disciplina Pythagorae, ac iure maximae apud omnes autoritatis, Platonis etiam tempore. Item poemata, si harmonica uerborum com positio adimatur, momenti nullius euadunt. Praeterea uirtus, aut hominis, aut rei, in fa cultate quadam consistit ad finem illum praecipuè conferente, cuius gratia &res ipsa facta est, &homo natus. Apparet interea quaedam intersensum rationemque distinctio, quod sensus plerunque circa magnitudinem &figuram, numerumque falluntur &pondus, interim tamen ratio per ipsam metiendi, &numerandi, liberandique facultatem iudicium sen sus emendat. Constat autem animam non posse eodem in tempore, per eandem sui potentiam eadem de re modo contrario iudicare. Apparet etiam uires appetendi nobis inesse diuersas. Quippe cùm rem eandem simul appetamus atque respuamus. Aduerte non esse exigendum à probo eiue, ut omnino nihil doleat, sed ut nascentem dolorem eiusmodi rationibus consoletur. Vbi apparet aliam esse animi partem, quae uelut aegra indiget medicina, aliam quae tanquam sana medetur. Hae uerò rationes aduersus dolorem sunt praecipuè quatuor. Prima quia incertum est, bonum ne id sit, quod accidit, aut malum. Secunda, quod qualecunque sit, certè paruipendendum est. Nihil enim inter somnia humana magnipendendum. Tertia, quod nihil omnino dolendo proficiamus. Quarta, quia dolor id semper, quod subito nobis praesidio esse potest, impediat. Confirmat, haec ex eo quod &superari turpissimum est, superare pulcherrimum. Qui uerò dolore uel alia quauis perturbatione premitur, iam est turpissimè superatus. Ideò pręcipit ut id ad. uersis atque perturbantibus maximè medici duntaxat utamur officio, qui dolentib. non condolet, sed medetur. Comparat talorum iactibus quotidianas uitae sortes, quas ita uult rationibus emendari, quemadmodam iactus talorum artificio quodam ludi emendari uidentur. Sed superiora praecepta ad ea, quae sequuntur, quasi quędam praeludia sint.