Latin
Cap. XVII
Ficino, Opera omnia 1429.9
Unproofread scanNot analysed yet
DDd Maximum quidem omnium, id nobis in uita propositum ut certamen, quumo superemus uitium, uirtutemque consequamur, cunctaque omnino, quae inter homines habentur bons, ut ipsi boni simus, pro nihilo habeamus. Siquidem proprium iustitię pręmium, majus est quàm cuncta, quae inter homines possunt praemia reportari: quippe cum, &ipse iustitiae splendor supra modum haec omnia superet, &in rebus mobilibus, breuibus, umbratilibus reperiri nequeat praemium iustiae immobili, sempiternae, uerissimae conueniens. Ex his concluditur immobilem iustitiae habitum, propter immobile praemium exoptari debere. Quod quidem post praesentis uitae, curricula laboribus iustitiae manet.