Latin
1433.1 to 1433.4
Ficino, Opera omnia 1433.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea si Platonis uerba consideraueris agnosces Euangelicum illud Ligatis manibus, &pedibus, in exteriores tenebras eum mittite. Sed addit hic, ligato capite. Vinculum quidem capitis significat rationis impedimentum, &luminis orbitatem. Nodus uero manum actionis, profectusque priuationem. Denique ligati pedes, non ducunt, non progrediuntur, non perueniunt, sed ui illata raptantur. Cognosces quoque sub igneorum hominum figura ultores daemones, poenasque corporeas, idemque ex multis percipies coniecturis. Notabis, &proprium exterioris uo cabulum. Praeterea tenebras, ubi clauduntur hiatus. Sub nomine quoque mugitus, stri dorem dentium atque fletum. Postquam uerò loca, &poenarum disposuit, &gaudiorum per oppositam formam significauit, &media tetigit, ad illas iam reuertitur animas, quae in prata partim è coelo post praemium temporale, partim eterrae post temporale supplicium confluxerunt. Quas in elementalem rursus generationem dicit oportere reuerti, perque illam eatenus progredi, quoad firmiorem statum, siue firmissimum, quandoque pro mereantur. Has inquit, septem in prato dies conquieuisse. Hunc tu septenarium, si per septem planetas interpreteris, item per septem dierum septenarios, quibus ante motum foetus in aluo quiescit, ac etiam per septem quoque dies, in quibus gradatim in utero formae mutantur fortè nonnihil afferre uideberis. Sed quid istud ad animas? quę neque amplius in planetis sunt, descenderunt enim: &nondum aluo clauduntur, descensurae enims et in uterum, postquam ad tria fata peruenerint: Interea aereo corpore aeream incolum regionem. Verum esto si placet. Fortè etiam, quia interim quodammodo uiuunt steriles, sterili quodam numero deputantur: &quoniam septenarius, neque ex aliquo numero gignitur aliquoties repetito, neque gignit aliquem intra decem, aptissime conuenit animabus adhuc, utrinque à generatione uacantibus. Attribuunt Pythagorici eundem numerum Palladi, quia neque ex matre genita sit, neque genuerit. Conuenire uolunt, &animis è terrena adhuc matre semotis, &uniuersum sub Palladis sapi entia contemplantibus. At quum primum ab eiusmodi uacatione consurgunt, subeunt octonarium, qui, &gignitur, &primus est inter numeros solidus. Ideo cum anima con gruit propemodum ad corpus solidum accesserum. Solidum uerò octonarium appellamus, quoniam ex binario, per seipsum, ter repetito, &in se redeunte creatur, dimensio nem trinam significante. Nam ex bis duo bis octo contemplentur. Adde si colis musicam uocem septimam esse penitus dissonam, octauam uerò omnium maximè consonantem.