Latin
1433.5 to 1433.7
Ficino, Opera omnia 1433.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Consonarę autem oportet tam corpus animae, quàm utrunque fato, ut coelestis anima ineat, cum corpore terreno commercium. Cuius quidem consonantiae tandem expletis numeris, animę iam ipsi, &terra dissonet, &consonet coelum, si modo futura sit foelix. Proinde, quod quatuordies ad generationis progressum, octo diebus Plato subiungit, intellige in natura anima uegetali uim, &effectum quendam, quodammodo iam regnare ad formandum corpus ex elementis quatuor constitutum. Item sub octaua consonantia opus est, quarta quodammodo ad consonantiam accedente, &quinta uera iam consonantia. Quinque uerè fiunt, si sequentes quatuor, unà cum praecedente computare uolueris. Quinetiam uidebis, hic duodenarium assignatum, quo animae ad exordia ge nerationis accedunt. Duodecim enim ad id opus est sphaerarum, &diuinorum daemoniorumque ordinum adiumento. Vox insuper, &consonantia duodecima perfectissima est ex diapason, &diapente, ex octaua &quinta resultans, sua quadam gratia rebus congruens amatorijs conueniens quoque nuptijs. Eiusmodi uero animae, iamiam amore quodam, ut ita dixeris, uenereo duce, terrenis conciliandę sunt nuptijs. Sed quur Plato cum duode. narium computaturus esset, ac post septem, residuum esset subiuncturus, non subitò dixit quinque? ut uidelicet per octo, &per quatuor innueret mysteria, quae audisti: rursusque per diei unius iter additum ad complendum duodenarium, animaduerteres corpus ex quatuor compositum elementis, non prius ad animam praeparari posse, quàm, &ipsum in unam quantamque formam, quasi coelo similem, fuerit temperatum, &anima unum ex se uitalem actum corpori facilè imprimat figurato.