Latin
Cap. XIII
Ficino, Opera omnia 1443-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIII. Cquis interroget nunquid apud Platonem mundus fuerit sempiternus: Respondeo equidem interpretibus Sęuero &Atrico, &Plutarcho. alijsque ut Proclus narrat, multis non fuisse semper. Sed interpretantibus Crantore. Plotino. Porphyrio, lamblicho, Proculo, &plerisque alijs, semper quidem fuisse, semperà Deo, imò fluxisse. Deum enim semper essem aiunt. Mundum uerò fieri semper, &fluere. Acsi initio temporis carentem consideraueris, ingenitum dici mundum: sin autem perpetuum à Deo eius effluxum, assiduè genitum: neque minus ex Deo pendere, si dependerit pendeatque semper, quàm si aliquando coeperit dependere, uel desinat. Quemadmodum lumen non minus à sole ducit originem, neque minus seruit soli, si semper, quàm si aliquando profluerit, effluatque à sole. Triplexc, niectura Platonicae opinionis de mundo, &quae sit certitudo sententiae Platonicae de mundo. Cap. XIIII. AEterùm in rebus Plato nricis, uel coniectura concedimus, uel scientia. Quantum ad coniecturam spectat, ita &ipse loquitur, &sui disputant, ut opinionem eius de origine mundi in tria capita colligere liceat. Aut enim putauit materiam aliquando ex nihilo à Deo creatam, simulque formatam tempore. Quamuis in hoc opere, quod componitur ex materia, secundum quendam productionis ordinem materia ipsa prius cogitetur fieri, quàm formari: &esse materiam, prsus quam esse formatam: atque ante opus ex materia factum quaeri soleat, ex qua fu erat opus conficiendum. Aut Deum materiam, non aliquando nouam peperisse, sed ab aeterno, similiterque ornasse: quamuis inornata prius, quàm ornata fingatur, siquidem natura sua caret ordi ne: quem expectat ab alio. Cumque res quaelibet prius cogitetur, secundum id quod est, quàm secum dum id quod accipit, merirò seorsum ab ordine potest, ipsa in se ordinis expers excogitari. Aut ut dixi materiam semper à Deo fuisse, atque continuè ordinatam, imò per temporum interualla: ita Dei sit stabiliter ordinare: materiae uerò ordinari mobiliter: accipiatque temporalem ordinis sui tempera tionem, non aliter quàm à fabro accipit horologium: peractisque pro natura sua certis temporum interuallis amittat ordinem paulatim ac denique totum, redeatque in Chaos, sed Deus subitd extremam confusionem minimè tolerans, in priorem disputationem unico nutu reremperet, idque fiat infinitè, uicissim nunquam mutato Deo, infinitè reformata materia. Hactenus humana in Platonicis processerit coniectura. Quantum uerò habemus scientia, affirmamus Platonem nostrum affirmauisse Mundum non ex se existere, sed ex causa: non ex causa fortuita, sed ex certa: non ex naturali duntaxat causa, sed intellectuali: non ex intellectu per modum naturae determinato, sed potius uoluntario: non uoluntate ex naturali quodam instinctu compulsa sed libera. Nihil enim magis liberum quàm quod per se est, &per se agit omnino: neque tamen contingente aliqua uoluntate. Nihil enim con ringens, ubi idem est uoluntas atque necessitas.