Latin
Cap. XIII
Ficino, Opera omnia 1444
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil iterum uiolentum, ubi idem est uicisam ne cessitas &uoluntas. Vt autem id aperiret, non minus replicauit in fabricando mundo uoluntatis diuinae, quàm intelligentiae nomen. Atque addidit ipsam uoluntatem boni esse summam causam, &certissimam causarum. Quam ex eo ostendit liberam esse, quod saepe ait Deum architecti more consultauisse: atque deliberauisse de opere construendo. quibus in uerbis non ambigente intelli gi Deum uult, sed libere eligentem. Proinde mundanum opus non semel tantum processisse inquit a Deo, sed procedere seruarique assidue. Quin etiam suprema mundi numina unà cum mundo ex se ipsis dissolubilia forte, nisi diuina uoluntate regantur. Satis ergo fuerit &id quidem, quàm maximum, talia de affirmante philosopho affirmasse, his enim concessis facile poteris Deum dicere quan do prouidente &libera efficit uoluntate mundum absque nouitate sui nouum composuisse. Ac si audieris non aliquando nouum, sed ab aeuo potius edidisse: poteris maiestatem simul suam seruare Deo, cuius uoluntate, &hac quidem libera, mundus non minus eget &pendet, si eget pendetque semper, quàm si quandoque processerit. Quoniam uero Plato saepe ait, eatenus de diuinis asseuerandum, quatenus diuinis oraculis comprobetur: &nos sacris literis potiùs, quàm coniecturis no stris assentire debemus.