Latin
Cap. XVII
Ficino, Opera omnia 1445-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVII. On solum uerò distinctionem formarum, sed etiam repugnantiam uidemus in mundo, pro cedit enim à primo, &procedendo degenerat. Processio quidem distinctionem facit: degeneratio repugnantiam Quinimò diuisionis ipsius origo est foecunditas causae foras exuberantis, seque propagantis in amplum, procedente uerò per gradus multos diuisione, in repugnantiam denique prouenitur: praesertim quum mundi materia ob imbecillitatem nequeat ita inuicem formas conciliare, ut mundus ille superior in seipso conciliat. Quo factum est ut Deus materiam dimenssone protenderit, ut repugnaturas inter se formas hospitijs diuersis exciperet. Denique quum &illa di camus inter se contraria; quae in eodem genere maximè distant: &illa diuersa, quae inter se generibus separantur, ex eo quidem quòd contraria sunt in mundo, apparet genus quodlibet species habere quamplurimas: ex eo autem quòd diuersa, constat uniuersum genera possidere permulta. Quoniam uerò &species omnes ad genera, &genera ad uniuersum, communemque eius formam denique reducuntur, concluditur, sicut superior mundus uniformis est atque omniformis, ita hunc omniformem esse atque uniformem. Conducit autem contraria elementorum coelorumque qualitas &figura, ad nouas figuras quotidie generandas: conferente uidelicet motione. Siue enim unicum fuerit elementum, nihil ubique generabitur: quod &Hippocrates asserit. Siue plura inter se similia, noui nihiil efficitur: quod probat Heraclitus. Oportet tamen hunc mundum perpetua no rum generatione formarum aeternam superioris omniformisque mundi actionem pro uiribus imi tari. Esto itaque, ut poesis canit Empedoclis, contraria inter se elementa. Esto &inter contraria me dium: quando contraria &maximè distant, &absque medio minimè congruunt. At medium indiuisibile esse nequit, alioquin per ipsum contraria non distrahunt, habet ergo dimensionem. Sed qua parte alterum tangit, non tangit alterum. Et habet insuper partem necessario mediam, per quam aequè discrepet ab extremis. Propterea Plato inter contraria semper media saltem inter serit duo: quemadmodum ex uerbis eius euidenter apparet. Interserit &tertium: ubi ait, medium uim habere, per quam non solum extremorum. sed suam quoque custodiat unionem. Sed ponat manifeste duo, neque enim nunc id contendimus: ceu inter ignem &terram, duo quaedam: Aerem scilicet atque aquam. Opus autem esse duobus saltem medijs inter contraria omnino copora: ostendit ex numeris: atque dimensionibus, quae naturalia corpora quodammodo anfecedunt. Numeri, lineares plani, solidi, &quare inter planos unum sufficit medium: sed inter solidos non satis facit. Et quomodo mathematicae rationes ad Physicas referantur.