Latin
Cap. XIX
Ficino, Opera omnia 1445-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIX. Riplices esse numeros aput Pythagoricos alibi declarauimus, Linearens, Planos, Solidos. Lineares quidem quos sola metitur unitas quasi punctum: ut Binarius, Ternarius, Quinarius, Septenarius atque similes. Planos autem qui multiplicantur ex numeris quasi lateribus. Ceu senarius ex bis tribus fit terue duobus. At qui ex planorum numero eos quadrangulos, &aequila EEc teros appellamus, qui ex numeri alicuius in seipsum ductu conficiuntur. Ceu quaternarius ex bis duobus, &nouenarius ex ter tribus: &sedecim ex quater quatuor. In aequilateres autem, qui ex ductu minoris numeri in maiorem: qualis fit senarius duorum ex tria deductione.