Latin
145.1 to 145.4
Ficino, Opera omnia 145.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur sub illarum esse tanquam sub forma &actu latet materia quaedam &potentia, si qua latet, praestantior quam sub forma, &sub esse corporis cuiuscunque. Quod autem tenet in animabus primae materiae potentiaeque locum, ipsa earum essentia est. Itaque essentia illarum eminentior est, quàm materia corporum. Materia corporum incorruptibilis est, ergo quid mirum si esse potest incorruptibilis illa? Quo fit ut si quando anima esse suum fingatur amittere, supersit necessariò adhuc essentia atque substantia. Haec si superest, est certe. Si est adhuc, esse nondum est amissum. Ita anima si corrumpi dicatur, etiam post corruptionem necessariò superest. Imò etiam uiuit. Esse namque animae nihil aliud est quàm uiuere. Sed ne quis dicat ipsum animae esse resolui in essentiam, atque essentiam ulterius non existere, quia sit absque actu, quamuis potentia forte supersit alicubi, meminisse oportet essentiam illam non posse in materiam potentiamue materię redigi, quia neque ex materia constat tanquam parte sui, neque ex materiae potentia pullulat. Rursus non posse resolui in potentiam causae alicuius agentis, nisi forte in Dei uirtutem, qui solus animam procreauit. Non autem ob id moritur animus, quod inprimam uitam resoluitur. Moreretur autem, si reductus in Deum desineret esse animus. Atqui sicut figura cerae à sigillo impressa, quando sigillo penitus adaequatur, non destruitur, sed in speciem suam redintegratur, sic essentia animi si quan do ideae per quam Deus eam in certa essendi specie disposuerat, admouetur, in esse pristino confirmatur. Maximè enim sequens actus roboratur à primo. Nam quomodo Deus esse potest terminus in quem corruptio tendat, cum sit efficiens terminus, unde &à quo omnis creatio generatioque deducitur? aut quo pacto Deus qui actus est purus, nascente anima ad animae ipsius compositionem concurrit? Ita, ut quemadmodum ex ma teriae potentia &actu potentiae addito, forma fit corporalis, &in eam potentiam denique actus formae resoluitur, sic ex Dei potentia quadam &adiecto quodam actu, fiat animus, qui tandem in Dei potentiam quasi materiam resoluatur. Non enim gerit unquam materiae uicem, qui primus est actus.