Latin
145.5 to 145.8
Ficino, Opera omnia 145.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Asseret aliquis essentiam animę, neque in materiam, neque in Deum resolui, sed ipsam se statim in se recipere, esse priore sublato. Verùm sicut materia corporalis absque actu corporali esse nequit, ita neque spiritalis seorsum à spiritali. Quapropter essentia quae est materia spiritalium, &ad esse spiritale quasi actum aliquem comparatur, nunquam segregatur ab esse, ab esse inquam spiritali. Nisi forte quis dicat essentiam animae, dum esse aliud exuit, aliud indui, ac tales in esse spiritali uices hanc essentiam uariare, quales in formis suis materia uariat. Absurdum id quidem dictu, tum quia essentia spiritalium stabilior est, quàm materia corporalium, tum quia essentia animae cum propria ipsius animae ratio sit, non esse aliud omnino &aliud respicit pariter, sed esse solummodo animale, secundum certam uidelicet animae speciem. Materia quidem communis absque hoc actu uel illo esse potest, materia uerò propria absque proprio actu nequaquam. Quapropter essentia animae, quae in tali specie animarum est, nunquam actum speciei alterius animarum suscipiet, neque migrabit rursus essentia in eadem specie de animo hoc in illum, ne mobilis aequè sit ac materia corporalium. Imò si materia coeli eadem forma contenta est semper, ut placet quamplurimis, quid mirum materiam animi spiritalem eodem essendi actu semper esse contentam? Ea essentia uita est, hoc esse ui uere. Semper itaque uiuit. Duodecima ratio, quia non habet in se potentiam ad non esse. Cap. XII. TVlla res corrumpitur unquam nisi habeat in se potentiam ad non esse. Si enim nequiret non esse, nunquam esse desineret. Anima nullam habet talem poten tiam, quoniam anima nihil aliud est apud Platonicos, nisi forma simplex per se subsistens, in essentia quidem sua perfecta &integra, ad speciem quoque animalis efficiendam conducens. Actus quidem existendi ibi est, in ipsa scilicet forma integra &perfecta. Siquidem per formę integritatem est unumquodque. Igitur proprium subiectum ipsius esse ibi, est sua forma atque essentia. Vbi autem erit potentia ad non esse? quod est ipsius esse oppositum? Nunquid in ipso esse? At quomodo unum repugnans uim habet ad repugnans alterum capiendum? An in ipsa essentia? Neque hic quidem.