Latin
1454.5 to 1454.8
Ficino, Opera omnia 1454.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Differenti enim inter duo atque tria est unitas, hęc uero communis est utriusque mensura Accepta enim bis, metitur, binarium: ter accepta, ternarium, Sed inter quinarium &ternarium differentia est binarius. hic autem non potest aliquotiens acceptus uel ternarium, uel quinarium ullo pacto metiri. Proportio uerò prima concemn tibus accommodatissima est. Non enim diuidit, sed &multiplicanto restituit, &restituendo multiplicat. Neque quaerit aliunde mensuram, ut superparticularis, sed minor terminus maiorem metitur, in dupla bis, in tripla ter replicatus. Neque ab integritate, neque à simplicitate eadit. Superparticularis autem ab integritate quidem labitur: diuidit enim: sed seruat simplicitatem, per unam enim quandam diuidit partem. Superpartiens uero non modo amittit integritatem, sed etiam simplicitatem, ubi plu res commiscet partes, in unum quiddam restitutioni totius ineptum. Idcirco haec à consonantia dissonat, duae uerò superiores consonant, magis autem multiplex, maximè dupla. Nempe in hac non uidetur aliud propriè aliud superare, sed superari quolibet à seipso. Nam in duplam binarius superat unum uno. Quaternarius binarium binario, similiterque deinceps. Adde quod prima est inter primos numerorum terminos, unitatem scilicet binariumque progenita. Progenita inquam sola, absque aliarum commercio, quasi libera, &ab omnibus absoluta. Tripla uero, dum inter unum orituraque tria, sociam habet sesquitertiam simul inter duo tria nascentem. Quadrupla quoque uidetur sesqui tertiae commisceri. Nam cùm primum quadrupla nascitur quatuor inter &unum, oritur simul &sesquitertia quatuor inter &tria. Item dupla proximè oritur ab ipsa aequalitatis, proportione ab hac tripla &sesquialtera. Item à tripla quarrupla &sesquitertia nascitur, alięque similiter. Quod quidem nisi prolixitatem uererer, perspicuè demonstrarem. Ad duplam igitur tanquam ad principium atque finem omnes aliae rediguntur, eamque uel diuidunt, uel multiplicant. Dupla enim prima, integra, simplex, absoluta &aequalissima est, ut non mirum sit consonantiam ex hac ipsa nascentem esse omnium perfectissimam, &appellari Diapason, quia &ipsa per omnia protendatur, &omnes pro portiones reducantur ad ipsam. Verum antequam consonantias prosequar, admonendi sumus, quem Graeci Logon nominant, nos rationem proportionemque nominare, &quam illi Astrologiam, nos rationis comparationem siue similitudinem rationis &proportionalitatem rursus, appella rione uera tam eleganti, quàm propria.