Latin
1454.9 to 1454.10
Ficino, Opera omnia 1454.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Et proportionem quidem inter duos fieri terminos: et quan do ritè fit conducens uidelicet ad melodias denniri mutuam duarum quantitarum inter se commen surabilium habitudinem, ut dupla inter unum atque duo, &sesquialtera inter duo atque tria, similesque deinceps. Proportionalitatem uerò definiri mutuam duarum proportionum comparationem. Ceu quando dicimus, quemadmodum se habent duo ad quatuor, ita quatuor se habent, ad octo, per ra tionem uidelicet utrobique duplam. Quae quidem comparatio, quae tres fit terminos, conrinua nominatur. Discreta uerò est quories inter plures efficitur, ceum quando ita conferimus: Sicut duo ad quatuor ita octe sexdecim sese habent. Item comparationem eiusmodi esse triplicem, scilicet arithmericam, geometricam, harmonicam. Arithmeticam in numeri paritate consistere. Sic inter tria &septem medius est quinarius, numero eodem, scilicet binario alterum terminum superans, ab altero superatus, per proportionem utrinque bipartientem. Geometricam uerò in rationis aequa litate sitam esse, in qua sunt multiplex atque superparticularis: quando uidelicet ita comparamus, si cut se habent tria ad nouem. ita nouem ad septem atque uiginti, nam utrobique tripla.