Latin
1456.5 to 1456.8
Ficino, Opera omnia 1456.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ac tùm demum permixtio multiplex implet sensum, quum non discernitur ut multiformis, sed seipsam insinuat uniformem. Tradunt Physici sonum in orbicularem figuram multis gradatim amplificatam circulis ad aures prouenire, non aliter quàm, qui in sta gno ex iactu lapidis ab alto circuli multiplicantur ad littus. Concentum uerò ex grauibus acutisque conflatum, uelut unam formam, &hanc rotundam quidem, sed oualem illabi auribus arbitrantur in qua quidem octaua uox, quasi per acutiorem uerticem, uocis primae latitudinem sibi continuans, ex seipsa atque prima unam iam conflat uocem? atque sicut oculus oualem rotunditatem tanquam unam uidet figuram, quamuis hinc latam magis, inde minus: si auditus uocem ex graui octauaque resultantem haurit tanquam unam, ab amplo quodam profundo, quasi in acutam sublimitatem oui instar gradatim sese ac suauiter attollentem. Hinc fieri arbitramur, ut &natura eiusmodi, quasi figuram audiendi instrumento tribuerit, similemque instrumento loquendi, &ars pręterea similem quoad fieri potuit musicis instrumentis. Ea certè consonantiora sunt, quae ouali figurae propinquiora. Quae consonantiae ex quibus proportionibus oriantur. Cap. XXXII Ythagoram ferunt, quum apud aerarios fabros annotauisset ex malleorum ictibus consonantiam lege ponderum prouenire, collegisse numeros, quibus sibi consentiens diuersitas ponde rum continebatur. Deinde tetendisse neruos tàm uarijs ponderibus alligatis, quàm uaria in malleris fuisse didicerat: atque hunc manifestè considerauisse, ex neruo qui super alium sesquioctaua ratione protendebatur, aduersus alium discerni totum, id est, plenum integrumque sonum, qualis erat nouem ad octo proportio. Neque poruisse tonum in duo hemitonia inter se aequalia distribuere. quando neque nouenarius in partes duas secaretur aequales: sed inuenisse hemitonium alte rum quidem esse paulò majus dimidio, alterum uerò paulò dimidio minus quod ille Diesim. Pla to Limma uocauit Quantum uerò deficiat hemitonium minus ab integro tono, &à uero hemitonio, Plato in interuallo horum indicat numerorum, scilicet inter ducenta quadraginta tria, atque ducenta quinquaginta sex.