Latin
1456.9 to 1456.11
Ficino, Opera omnia 1456.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quum enim octaua pars minoris illius numeri sit triginta, &prope semis, hic uerò maior numerus super minorem illum addat duntaxat tredecim, neque tonum red dit, neque integrum hemitonium. Animaduertit deinde Pythagoras integram plenamque toni, ut ita dixerim,. latitudinem duobus sonis &uno interuallo constare: atque ita prima consonantiae adeptus ad elementa. Quarum prima Diapason extitit, ex prima uidelicet proportione, id est dupla resultans, ubi scilicet chorda haec super illam ex duplo pondere, duplo magis tenta, dum pulsarentur ambae, duplo uehementius citiusque in suam sese recipiens rectitudinem, uocem lon gè acutiorem uicissim longe grauiori reddebar, adeo tamen amicam, ut quasi unicus appareret sonus seipso hinc angustior, inde amplior. Sonum hunc ubi occurrebatur accutior, modulando metitus est in octauo altitudinis gradu à graui, connumeratio uidelicet graui, esse locatum: item octo quidem sonis, &interuallis septem, tonis autem sex fermè constare. Praeterea ubi inter fides ratio intentionis remissionisque sesquitertia erat, inuenit consonantiam Diatessaron, tonos quidem duos, &hemitonium minus, sonos autem quatuor, &interualla tria comprehendentem. In sesqui altera uerò reperit Diapente, &in hac tonos tres &hemitonium minus, sonos uerò quinque, &qua tuor interualla percepit. Animaduertit deinde diapason ex diatessaron &diapente componi: quia ratio dupla quae gignit diapason, ubi habet medium, ex sesquitertia &sesquialtera, ex quibus illae fiunt, constituatur. Prima enim dupla medium habens duorum est ad quatuor, composita ex Iesquialtera inter tria, atque duo, &ex sesquitertia inter quatuor atque tria. Sed inhabitudine trimpla diapason diapente considerauit, habentem sonos quidem duodecim, sed undecim, interualla. Nam diapason quidem in dupla, diapente uerò in sesquialtera sedem habet.