Latin
1458.5 to 1458.8
Ficino, Opera omnia 1458.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea per essentiam, dat esse rebus, per idem, res sibi coniungit &alijs: per alterum uerò seiungit: per statum in natura propria confirmat &ordine: per modum mouet, &efficit ut moueantur, &agant. Quamobrem non immeritò Plaro in anima fabricanda, rerum omnium genera certa quadam ratione commiscet. Mixta uerò hęc inuicem ait harmonica ratione, non arithmetica, alioquin iniusta fore alicubi distibutio: neque geometrica tantum proportione, alioquin tanta foret aequalitas in mixtura, ut cum extrema corporum diuersitate proxsmè conspirare non posset. At harmonica ratio uariorum similitudine constans, &dissimilia facit similia, &inęqualia communi quadam aequalitate connectit. Eiusmodi autem est animę, tum ad seipsam, tum ad corpora qualitas &officium. Siue enim agat secum ipsa, tam intelligentiae, ut ita loquar, identitati quandam miscet alteritatem. quàm rationis alteritati quandam identitatem. Similiter in imaginatione fa cit &sensu. Siue agat in corpus, in ordine quodam stabili, quasi identitate producit motionis alte ritatem: quod apparet in coelo. Item sub coelo in ipsa generationis alteritate, per continuatum ordi nem seruat identitatem: &utrobique conseruat essentiam atque restituit. Quamobrem Deus animam mundi compones, utitur harmonnica ratione, tum in rerum generibus inuicem commiscendis, tum in portionibus ipsis, quas ab eis accipiebat ad animam componendam, tùm in animae uiribus ortum eius euestigio comitantibus, tum in mundi sphaeris animae congruentibus. Talem uerò mixturam animae conuenire, Plato non solum rationibus perscrutatus est, sed etiam coniecturis acceptis à mundo diligenter auspicatus. Cum enim mundo corpus, &sub anima positum, &eius gratia factum, &ab ea rectum, motum reformatum contemplaretur, naturae consentaneum iudicauit, ut à figura mundi, uelut imagine, formam quandam eius animae tanquam exemplar coniectaremus. Quibus itaque proportionibus sphęras mundi compositas, dispositas, agitatas, suscipiebat, eisdem fermè, id est, har monicis rationibus eius animam auguratus est, esse contemperatam: ut quemadmodum apud musicos à concentu artificiosae mentis profluit, &concentus in uocem, sic ab harmonia coelestis animae in mundum transeat harmonia. Sed Platonem ipsum iam audiamus. Vnam printipio accepit por tionem ex uniuerso. Secundam uerò primae partis duplam: Deinde tertiam, quae secundae quidem sesquialtera esset, primae uerò tripla. Postea quartam, secundae duplam. Quintam deinceps, tertiae tri plam. Sextam primę octuplam. Postremo septimam, quę partib. sex &uiginti primam excederet.