Latin
1458.9 to 1458.10
Ficino, Opera omnia 1458.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ille. Constituamus ergo triangulum in cuius apice locata sit unitas, à qua terni utrinque numeri profluant. hinc pares, inde similiter impares: hac uidelicet ratione, ut à parte altera post unitatem pri mum duo, deinde quatuor, demum octo: altera ex parte sub unitate similiter primum tria, deinde nouem, postremò septem atque uiginti. Prima itaque portio, quam accipit Deus ex ipso generum, ut ita lo quar, fermento ad animam effingendam, est unitas. Secunda binarius, primae duplus. Tertia uerò ternarius, cuius ratio tripla est primae, hoc est, unitatis, sesquialtera uerò secundae, id est, binarij. Quar ra proportio quaternarius, duplus secundę, hoc est binarij. Quinta nouenarius, cuius tripla ratio tertiae, id est ternarij. Sexta octonarius, cuius octupla ad primam, id est unitatem proportio. Septima uiginti septem, ratio quidem ad nouenarium tripla, unitatem uerò excedens partibus sex, atque uiginti. In his utique numeris rationes omnes comprehendit harmonicas. Nam in sesquioctaua inter nouem &octo proportione, progenuit tonum Musis nouem obtemperantem. In sesquialtera inter tria &duo Diapente, gratiam uocis quintę. Veneream. In sesquitertia inter quatuor atque tria Diatessaron Mercurialem uocis quartae naturam, sese consonantijs accommodantem.