Latin
Cap. XXXV
Ficino, Opera omnia 1461
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXV. Vemadmodum ex imaginis lineamentis saepe uiuentis formae lineamenta cor ijcimus, sic ex hoc imaginario coeleltis animae uultu, quem in speculari materia mundi conspicimus, ueram eius faciem pro uiribus coniectamus. Dupla igitur &tripla, &caetera interualla in pri ma numerorum figura descripta, Plato inueniri arbitratus in sphaeris, ad animae partes &uires, un de in sphaeris translata sunt retulit. Putauit enim quantum spacij à terra usque ad Lunam extat, du plum à terra ad Solem usque protendi: quantumque ab ipsa usque ad Solem: triplum ab eadem esse ad Venerem. Rursus quantum à terra ad Venerem, quater tantum ab eadem ad Mercurium. Item quantum ad Mercurij stellam ab ipsa terra, nouies tantum a terra Martem. Et quantum à terra ad Martem, octies tantum à terra ad louem. Quantumque à terra est usque ad louem, septies &uicies tan cum à terra usque ad Saturni circum. Hic inter caetera uides grauiores Planetas louem atque Satur. num utrinque per Solidos numeros designari, Et si alibi ex nonnullorum Pythagoricorum opinio ne. aliàs interuallorum mensuras recensui, Platonicas tamen probabiliores existimo. Per hęc autem forsan intelligi possunt, quae in decimo de Republica de sphaeris obscurius inuoluuntur. Item per illa quae de numerorum proportionumque uirtute tractauimus, coniectari possunt, quae in octauo de Republica de coelesti circuitu, &numeris, &proportionibus implicantur. Vbi autem in superioribus Platonico &Aristotelico more, Solem Lunae proximum collocamus, ne te ab hac sententia Ptolemaei machinamenta deterreant. Nam summus Mathematicus Geber labefactauit hęc omnia, exquisitissimisque mensuris &instrumentis, Solem esse Lunae proximum comprobauit. Quomodo repleantur duplorum triplorumque numerorum interualla.