Latin
1460.5 to 1460.7
Ficino, Opera omnia 1460.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sit sub essentia infinitudo, id est, status 4 3 motus (sesquitertia formabilis aptitudo. Comitetur hanc terminus, uelut ipsius forma. Sitque termini ad infinitudinem proportio dupla, superari enim oportet ab actu po tentiam, patiendi infinitudinem sequatur alteritas, sed terminum comitetur identitas. Atque haec ipsa identitas alteritatem superet sesquialtera ratione. Post haec sequatur motus alteritatem. Status autem identitatem. Supererque status motum proportione sesquitertia. Quod Plato significauit, dicens haec ab illis uix superari. Quod si proportiones hic explicatas consideraueris, inuenies insuper triplas, &quadruplas, sicut ab initio paruit in figura. Nam motum quidem ad infinitudinem, inuenies esse triplum. Statum uerò ad eandem quadruplum. Caeterum ut excogitare possimus harmonicam participandi portionem in anima, non solum secundum quinque rerum genera &elementa duo, uerumetiam secundum uires proprias, septem gradibus distributas, reddamus iam singulas animae uires, singulis uel generibus, uel elementis. Sunt autem hae uires, unitas, intelligentia, uoluntas, ratio, imaginatio, uis connectendi, uis generandi. Postremas però, has duas uires saepe sub unà, uel naturae, nel uegetationis appella tione complectimur. Conferamus igitur hoc pacto, scilicet animae unitatem, essentiae: Voluntatem infinitudini: Intelligentiam termino: Imaginationem alteritati: Rationem identitati: Generandi uim, motui: Connectendi uirtutem statui. Similesque superiorum inter has uires, proportiones excogitemus. At si aequales in anima proportiones rerum alibi esse diximus, non Arithmeticam paritatem, sed aequalitatem harmonicam intelligi uolebamus. Per interualla spherarum Plato interualla rationum inter animae partes aucupatur.