Latin
Cap. XLII
Ficino, Opera omnia 1464-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XLII. Ationalem hominis animam aità Deo ex eisdem rerum generibus eodem in cratere commixtis, atque mundi animam fuisse conflatam. Crater significat ipsam uirae rationalis ideam Sed Ladiungit ex reliquijs superioribus commixtionis fuisse confectam, significans particulares uitas uniuersali uita inferiores esse. Tum uerò Deus animas, id est singulos ordines animarum, fingulis stellis accommodat. Adhibet &uehicula, id est, aethereus corpus. Docet &farales leges, dum animabus infundit formulas idearum, per quas animae in se quandoque conuersae, rationes rerum agnoscere possint. Quod autem de animę descensu farali, atque circuitu, inquit, alibi est expositum: Post haec ministri Dei fabricam humani corporis prosequuntnr. occultis eam uinculis connectentes. Per uincula haec occulta intellige complexionem hominis esse adeò temperatam coeloque persimilem, ut uix in ea elementalium qualitatum excessus appareat. Subdit deinde circuitus animae in mole corporis impediri. Hi tu ante alia momento animam nostram simili ratione atque mundi animam contextam fuisse, similesque circuitus possidere. Circuitum ergo intelligentiae impediri ait, rationis uerò circuitum distrahi, duab. pręcipuè rationibus, tùm quia prius, quàm adultum sit corpus, anima tota in fabrica corporis occupatur, tùm quia quae extrinsecus sensus mouent, in teneriori aetate offendunt uehementius, &propter nouitatem rerum animam circa corporea reddunt admirabundam. His ergo de causis, diu &intelligentia à diuino uacat officio, &rationalis ipse discursus circa inferiora distractus, quasi demens, turbatur &fallitur. Sic igitur totus animus peruersam figuram subit, uitamque ducit laboriosam, dum ratio cedit sensibus, perinde ac si quis caput pro pedibus humi figat, pedes uerò pro capite tollat in altum. Iam uerò quae de membrorum corpore dispositione adducit in medium, satis à medicis pertractantur. In quibus id potissimum obseruabis, caput dici non principale solùm, sed etiam totum in corpore reliqua enim solum, ut capiti seruiant, adiuncta fuisse. Ex quo colliges hominem contemplationis gratia esse natum. Sequitur de sensuum instrumentis. Quae uerò in his de uisu dicuntur, à Chalcidio satis, &quae de somnijs, alibi satis exponuntur à nobis. Considerabis mox firmam de causis Platonis nostri sententiam, res qualitatesque corporeas, quae non ex se, imò ab incorporea quadam causa mouen tur, &diriguntur ad finem, non esse reuera causas appellandas, sed latentis prouidentiae instrumen ta. Causam uerò pręcipuam esse uoluntatem prouidentiae, ad exemplar sui sic omnia disponentis, ut optimè se habere iudicat, &decernit. Itaque finalem causam praescriptam in prouidentia, summam Plato asserit causarum. Tum confirmatiterum hominem esse natum ad coelestia contem planda, imò uerò ad ipsum coeli motorem, pro uiribus imitandum. Et quemadmodum dixerat uisum, sic &auditum contemplationis, &disciplinae gratia nobis esse tributum: item ut per sensibilem harmoniam animi quoque motus harmonicè componamus. Cęteros autem praeter uisum auditumque, quasi minus conducant, ad speculandum, nihil pendit. Quomodo mundus ex mente &necessitate compositus sit.