Latin
1464.1 to 1464.4
Ficino, Opera omnia 1464.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI. POstquam tractauit de formali mundi ordine, quem ideò uocat intellectum, quoniam est intelligentiae diuinae simulachrum, tractat iam de materia mundi: quam ideò necessitarem nominat, quia non propter seipsam, sed tanquam formis ultimis necessaria, est introducta: Item quia mundus ob eius admixtionem deforme nonnihil necessario patitur. Hinc illud: Mundus est ex intellectu, &necessitate compositus, id est, ex ipso formarum ordine atque materia. Possumus quinetiam sub necess itatis nomine intelligere, non materia solum, sed animam quoque eius in primo processionis suae signo, signo uelut informem materiae instar consideratam. Vtraque enim, tàm anima, quàm materia. in primo originis suae signo informis quidem est, sed facilè &formabilis per intelligentiae munus, unde &ipsi animae rationis seminaque formarum naturalium infunduntur, &materiae qualitates atque formae. Quod autem ait. ante mundi dispositionem elementa quodammo do extitisse, intellige quasdam elementorum uires, tùm formatrices in anima, tum formabiles in mareria. Item quod inquit, materiam ante mundum, absque ordine fuisse iactatam, expone potentiam animę motricem etiam ante intelligentiae munera potuisse materiam agitare, sed procul ab ordine. Praeterea ubi ait mundum à Deo exornatum fuisse persuasa piius. Necessitate, sic accipe, ut prima illa materiae animaeque natura quamuis cogitetur informis, tamen praeparationem à Deo ad formas adeo formabilem susceperit ab initio, ut non potuerit esse paratior. Obseruanda inter haec est illa di stinctio, qua dicitur uniuersum in exordio libri in duo fuisse diuisum, id est, exemplar atque simulachirum: nunc uerò distinguendum esse in tria, id est, exemplar, &simulachium, &materiam. Hic primo quidem uideri porest re ipsa idem esse, ipsum exemplar mundi, &efficientem eius causam &finalem. Deinde totum mundi ordinem, non tam substantiale quiddam esse quàm inuisibilis mundi simulachrum. Praeterea quod materiam &supra secreuit à mente, &hic amentis secreuit simulachro, coniectare possumus materiam, non tam per ideam propriam, quàm per ideam formae à Deo procedere, neque antecedenti propositio, sed quodammodo consequenti, ab intelligentia, ut ita dixe rim, adinuentam. Tum uerò &materiam esse, &quid sit, &quo pacto se habeat, ex perpetua transmutatione formarum diligenter ostendit: ex qua etiam materiales formas esse quodammodo falsas argumentatur. Deinde per eas ad ueras idealesque formas ascendit, quae omnia in Theologia pla nius declarantur. Adduxit in medium multa materiae nomina. scilicet speciem inuisibilem.