Latin
Cap. XLII
Ficino, Opera omnia 1465.13
Unproofread scanNot analysed yet
Imperfecta enim immortalitas est, quo motum agit perpetuum: perfecta uerò, quae manet: qualis utique est in eo, qui sola iam intelligentia uiuit, euaditque ex homine daemon. Ex quo intelligitur etiam, quando ait hominem effici bru tum. id non propriè, sed quadam similitudine dici. Praeterea ex eo quod subdit, foeminas ortas ex masculis, si placet, obscurè nobis referat Mosaicum illud: Euam ex uiro fuisse productam. At uerò gradus brutorum omnes paulatim ex grauiori rationalis animae lapsu multiplicari, intellige animam nostram ob quandam liberi motus infinitatem, posse &intra se in brutorum omnium affectus habitusque proruere, &extra se supplicij loco inter similia bruta, uel brutorum loca diuino quodam transferri iudicio. Item omnes inferiorum uiuentium dotes in hominis anima, tanquam perfectissima contineri: atque brutorum animas in ipso rerum generationisque ordine ad nostram referri, quasi finem. Si hunc in modum progressionem animae rationalis in alias. atque uicissim in hanc aliarum regressionem acceperis forsan à Platonico sensu non aberrabis.