Latin
1465.9 to 1465.12
Ficino, Opera omnia 1465.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Post haec autem perfectam hominis ualetudinem definit communem corporis animaeque concordiam. Quam tunc demum possideri putat, quando tàm corpus, quam anima in seipsis disponuntur bene, deinde simul optimè componum tur. Opti se inquam, id est aequali quadam mensura, ut neque robur animi nimis excedat modum corporis, neque robur corporis superet animi modum. Sed antequam perfectam hanc definiat sanitatem animi morborum distinguit in duos. sclicet ignorantiam &insaniam. Insaniam uerò duplicem esse ait. Vnam quidem occultam, quae in continua pronaque ad insaniam affecti ne consistit, puta habitum quendam ad perturbationem aliquam propensissimum. Alteram uerò manifestam, scilicet, quam uel qualia perturbatio supra modum adaucta detegit, ut in gradu summo cupiditatis &uoluptatis timorisque, &doloris, &irae: uel uaporis humorum inclusi membris inducunt, ut atra bilis ex sanguinis, uel bilis, uel salsae pituitae adustione proueniens. Interea ubi ait, neminem sponte esse malum, sed propter naturam consuetudinemque deprauatam, intellige naturalem procl uitatem non mediocriter per oppositam consuetudinem cohiberi, ab initio potuisse: sed procliuitatem illam diuturna consuerudine confirmatam, extirpari quidem omnino non posse exacta nihil ominus doctrina exhortationi busque amputari. Docet posthaec colete corpus simul &animum, perperuò quodam exercitationis motu. Exercitationis inquam moderatae, motu inquam proprio, &ad bonum proprium ritè directo: quo utrunque exercitatum. atque nutritum tantum uirium con sequatur. ut alteri non succumbat. Optat quidem Plato corpus animo cedere, sed non ita succumbere, ut motus animi sustinere non possit. Optat corpus ualidum, atque firmum, sed sub animo lon ge ualidiore. Mox quantum exercitationem laudet, artende: quantum temerarium pharmacorum uituperet usum. Proinde quemadmodum tàm corpus, quàm animam proprijs exercere, &confirmare motibus iusserat, sic tres animae uires, id est. rationalem, animosam, cupidam suis quamliber motibus praecipit conseruare: Veruntamen rationalem alimentis frequentioribus enutrire, ne cae teris succumbere compellatur. Ait intellectum homini prò daemone datum, scilicet intimo. Alterum enim daemonem habet externum. Item rectum corporis habitum quasi coelesti tributum. Rursus enim qui uires irrationales supra modum nutrit, mortalem euadere, quasi doceat quomodo acci piendum sit, ubi ait, hominem fieri brutum, id est, bruto persimilem, Addit eum qui praecipuè alit mentem, sic immortalem fieri, ut immortalitatis nulla pars desit.