Latin
Cap. XIIII
Ficino, Opera omnia 1467-3
Unproofread scanNot analysed yet
TAm uerò, &cquam Anima coeli sic ferme in suis quibusdam partibus spiritalibus disposita est, sicut in suis coelum, quod est eius imago. Hoc autem duos habet axes in formam huiusmodi. X Se interfecantes, directosque ad quatuor polos. Quorum duo sunt firmamenti, duo orbium reliquorum. Mouentur autem hi aliter quam firmamentum. Inter hos uerò Sol, Venus, Mercurius, inter se fermè mo uentur aequaliter. Inter septem Planetarum orbes sex diuisiones sunt. Sicut in figura animae supra descripta inter septem limites naturales interualla sex existunt. Irem sicut in illa figura tres sunt proportiones duplae, tres uerò triplae, sic in anima, &in orbibus. Hinc dictum est, tria esse utrinque, id est, tàm in ratione dupla, quàm tripla, esse interualla tria. Corpus reuoluitur in anima Cap. XVI. Ostquam igitur, &c. J Summus, &omnino stabilis intellectus animam mundi mobilium optimam procreauit. In huius gremio corpus mundi produxit animae consentaneum, atque ad orbi cularem animae motionem orbiculariter reuolutum. Genera, cognitiones, orbes in anima. Cap. XVII. Voniam igitur, &c. Anima quoniam ex omnium generibus harmonicè conflata est. &conuertitur in seipsam, facilè quaelibet incidentia iudicat, formas eorum in se prorsus agnoscens Orbis identitatis in anima est intellectus, alteritatis imaginatio. Ex utrisque permixtus. ratio haec rirè ad imaginationem conuersa, opinionem procreat atque fidem, ad intellectum uerò scientiam. Acsiue indiuiduas essentias consideret, siue diuiduas utrobique cognoscit. quo conueniant aut differant: Quaeue sint qualitates, &habitudines mutuae, uel actiones. Motus, status, tempus, aeternitas. XVIII. Cap. Vm igitur, &c. Penes mundum intelligibilem in unitate status ipse consistit. In statu existit