Latin
Cap. XIIII
Ficino, Opera omnia 1467-4
Unproofread scanNot analysed yet
aeternitas. In mundo sensibili multiplicitatem eius, motus sequitur, motum uero tempus aeternitatis imago. In aeternitate tria praecipuè cogitamus, unicum actum, stabilitatem, infinitatem simul totam. Tempus igitur singulare illud unum, continuitate, &suo quodam uno iugiter repetito statum illum restitutione, infinitatem simul totam infinitate sua per uices explicata pro uiribus aemu latur Delectari uerò Deum opere suo, significare uidetur, ipsum facillimo quodam uoluntatis actu mundum ad sui similitudinem effecisse. Eique tàm impense, quàm facilè prouidere. Neque necessarium Plato putat, coelum ac tempus semper fuisse, uel fore sed quamdiu alterum est, esse simul &alterum: Sicut enim mundo, necessaria est dimensio trina, &figura sphaerica, ita motus in orbem temporali quadam dimensione productus. Distinctio temporis, Planetarum motus.