Latin
147.5 to 147.7
Ficino, Opera omnia 147.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Vanquam Plotinus &Proculus alijque nonnulli Platonicorum animam fieri arbitrantur ab angelo, tamen Dionysium Areopagitam, Origenem &Aurelium Augustinum Platonicos excellentissimos sequor libentius, qui animam putant à Deo unico procreari. Quod equidem hac ratione demonstrari posse con fido. Anima est forma ita simplex, atque ita libera, ut neque ex pluribus partibus componatur, neque materiae uisceribus eruatur. Quando igitur fit, non potest ex rebus ullis prius existentibus generari. Non enim ex rebus diuersis procul ante positis, deinde coactis in unum conficitur, cum careat partibus. Neque ex materiae fomite prius infor mi, deinde formato, cum sit supra materiam. Igitur fit ex nihilo. Ex nihilo autem aliquid facere, Dei solius est proprium. Nam ex ordine operum ordo causarum inuestigatur, causis enim effectus accommodatur. Quare oportet effectus proprios in proprias causas reducamus, atque id quod commune in omnibus effectibus proprijs reperitur, in communem omnium causam referamus. Ita cum omnibus in rebus pręter proprias singularum conditiones ipsum esse commune cunctis inueniatur, singularum conditionum &quali tatum causas singulas afferre debemus, ipsius autem esse, quod unum omnibus est conmune, unam causam, omnibusque communem. Omnibus communis causa unus ipse est Deus. Igitur essendi re uera Deus est causa, essendi uerò hoc aut illud, hoc modo uel illo, aliae quaedam praeter Deum sunt causae. Ita, ut sis à Deo solo habes, ut sis homo, etiam ab homine, ut calidus sis, ab igne. Deus operibus esse dabit, aliae causae inter se diuersae, diuersos essendi modos, &eos quidem uirtute Dei. Esse quidem illud quod post nihilum sequitur, esse dicitur absolutum, statim enim post nihil sequitur esse simpliciter.