Latin
148.1 to 148.4
Ficino, Opera omnia 148.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Post esse simpliciter, sequitur esse hoc aut illud, aut tale esse uel tale, puta hominem esse uel equum, album esse uel nigrum: non enim potest quicquam fieri hoc &illud &tale, nisi sit prius quod hoc &illud &tale fiat. Quapropter esse tale &hoc &illud, haud euestigio post nihilum sequitur, sed post esse ipsum simplex &absolutum. Cùm igitur Dei proprium sit, esse ipsum commune &absolutum cunctis tribuere, id uerò esse ante omnes essendi modos sequatur post nihilum, solius Dei officium erit aliquid ex nihilo in esse produce re. Vt primum quod datur omnibus, ipsum scilicet esse, à prima sit causa, à sequentibus causis munera secunda uel tertia. Profectò quod naturae alicuius est particeps, non potest eam naturam producere absolutam, quia cum id quod est tale aliquid secundum participationem, necessariò sequatur id quod est absolute tale, imò etiam sit per illud, quicquid ipsum est, si hoc illud gigneret, certè quod est posterius, rem seipso priorem, atque etiam sui ipsius causam gigneret, ubi gigneret &seipsum. Igitur Ariston, quia non absolutus homo fuit, sed hic homo in tali materia constitutus, humanitatem ipsam non genuit absolutam, sed hominem hunc, Platonem scilicet, &in materia tali. Quoniam uero quantum pertinet ad essendi naturam, quicquid sub Deo est, esse ipsius est particeps, &esse non habet simpliciter, sed tale esse uel tale, in quadam essentia specieque determinatum, sequitur ut res nulla subiecta Deo, ipsum esse producat, sed talem quendam essendi mo dum talicuidam materiae tribuit. Quo fit, ut ad opus suum priori semper egeat fundamento. Praeterea tàm ars quàm natura quicquid agit, ex potentia quadam producit actum. Sculotor ex lapide ita praeparato ad statuam, ut quodammodo habeat statuam in potentia, statuam actu fabricat, homo ex semine in cuius uirtute homo est, generat hominem. Materia illa ex qua ars &natura aliquid faciunt, interdum obediens multum &apta ad opus existit, interdum ineptior, ita ut materiae potentia aliàs minus, aliàs magis distet ab actu operis fabricandi. Parum distataëris potentia ab ignis effectu, longè uerò ab hoc aquae potentia. Facilè itaque est ex aëre, difficile ex aqua ignem accendere.