Latin
1473.5 to 1473.9
Ficino, Opera omnia 1473.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Atque imago ex multis defluxibus non fiat una, lenitate uerò ne asperitas ipsa propter partes suas, partim quidem prominente, partim uerò profunda inaequalitatis causa sit imagini componen dae Nirore quoque splendido, ut imago alioquin exilem habens forniam conspicua fiat, sic enim &minutissimae quaeque in domus ipsius aëre compositiones saepe patent oculis in radijs per fenestras rimasque penetrantibus, alioquin ob tenuem naturam suam nobis occultae. Tanta profectò amicitia luminis est ad speculum, ur in hoc ipso lumina radij uisuales, radiales imagines non frangantur quidem, sed ita protinus inualescant, ut hinc statim multiplicatum lumen oppositum illuminet parietem, ac radius tisualis non solum uideat speculum, sed etiam illinc ualidè replicatus, quasi rursus ex oculomicans, quae è conspectu speculi sunt attingat, atque circunspiciat: Et radialis imago rei obiecte speculo hucusque prouecta radijs implicata, hic iam in formam pristinam explicetur, atque ernatur. Fiunt autem imagines nostrae, radiales in speculis ex communi lumine simul &effigiccorporis lumine uecta. Differentes autem apparitiones ex differentijs speculorum, &aspectus situsque contingunt: In speculo plano dextrae partes imaginis, sinistris nostris respondent, sinistrae uelò dextris. Quoniam simulachrum obiectu speculi prohibitum ultra procedere, conuertitur erganos in faciem: perinde atque homines è conspectu stantes, tecumque loquentes dextra, sinistris, sinstra dextris opponunt: similiterque radius uisualis ex parte in nobis dextra dirigitur ad sinistram. Et sinistra directus in dextram. Ac si speculum formam imbricis habeat eminentes utraeque margites eius imagines utrinque transmutant, similiterque uisuales radios incidentes, ut à dextris speculiad eiusdem sinistram, ab his uicissim ad dextram commutatio, &conuersio fiat, hinc priori ordine permutato, dextrae partes imaginum iam dextris nestris obuiae sunt, sinistrae sinistris. Verùm si oblongum marginibus eminentibus speculum sit per obliquum, ita nobis expositum, ut eminentium marginum. altera superior sit inferior altera, imagines indicat resupi nas: Nam &superior eminentia superiorem imaginis partem similiterque radium illuc directum ad eminemtiam deflectit inferiorem: Eminentia uicissim inferior partes inferiores imaginis radiumque illuc intentum ad marginem repellit superiorem. Proinde cum radius uisualis intuitus speculum illinc obiecta plurima reflectatur eaque pronspiciat per pares uidelicet incidentiae reflexionisque (ut ferunt) angulos simul que eorum imagines attingat in speculis. Cur non circa idem duo quaedam sibi uideatur idola contueri. Quia uidelicet perfecta quadam imaginis ad obiectum similitudine fallitur.