Latin
Cap. XXIX
Ficino, Opera omnia 1474
Unproofread scanNot analysed yet
Fallitur quin etiam, rem obiectam putans esse duntaxat in speculo ubi eius intuetur imaginem: Imagines quasdam è speculis resultare, &si nonnulli negant. Theophrastus tamen in libris de anima, ut lamblichus, &Priscianus exponunt, cum Platone consentit: Et Proclus in sexto de Republica probat. Sed de hoc in Commentarijs in Sophistam opportunè tractamus. XXXI. Cap. Summa causa est finalis, quis uisionis finis. Tque haec, &cu Naturales qualitates non sunt causae rerum, sed instrumenta quaedam efficientis prouidentiae, ad certum finem bonumque omnia dirigentis. Finis ergo, cuius gratia diuinitus facti sunt oculi, est cognitio coelestium, atque imitatio, philosophiaque optimum diuinitatis donum.