Latin
Cap. XLII
Ficino, Opera omnia 1475-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XLII. ESt &quinta, &c Cùm praeter quatuor figuras elementis quatuor dedicatas, quinta sit attriEbuta coelo, uidetur quaelibet harum quinque partium mundus appellari posse. Fraesertim quia in qualibet suo modo sunt cunctae. Terra maximè corpulenta est, obtusa, immobilis: Ignis contra tenuis, &acutus mobilisque quamplurimum: Media ad haec se mediocriter habent singulis figurę quo dam modo similes accommodandae uidentur. Quomodo terra inconuertibilis, &de mutua elementorum transmutatione. Cap. XLIII. Xomnibus, &c) Terra fermè inconuertibilis est, &cum in alia elementa uidetur extenuata Etandem sicut sub igne cinis; uel arenula sub aqua, residet in seipsum: Aqua cum extenuatur in aërem, reddit molem ob raritatem duplo maiorem, similiter quando aër in ignem, uicissim uero contra: Ignis conuersus in aërem duplo euadit angustior: Aër in aquam fermè similiter: sed quoniam aër raritate magis conuenit cum igne, quàm densitate, cum aqua ideo &maiore aëris mole, &uehementiore condensatione opus est, ut ex aëre concrescat aqua, eiusmodi uerò excessum cum alio excessu compensat: Nam aër magis cum aqua congruit heberudine, &molitie quadam, quàm acumine uehementiaque cum igni Mutua elementorum actio. Cap. XLIIII. Enique, &c. JIgnis portio inuadit aëris portionem, ut sibi reddat similem: Haec si ad reluctandum