Latin
Cap. XXXVIII
Ficino, Opera omnia 1475
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XLI. ERit utique, &c. Igni conuenit pyramis, facies habens quatuor, aëri octaëdra figura octo facies habens, Aquae icosaëdra facies XX. terrae cubus sex praeditus faciebus. In Pyramide quilibet Esolidus angulus confcitur ex angulis tribus planis. Qui tres duobus rectis aequantur. Duo recti statim post obtusissimum sequi uidenitur. Quia si ultra hunc dilatando processeris, peruenies mox ad planum in quod linea perpendiculariter incidens rectos conficit geminos: Figura facies ha bens octo, scilicet triangulos ęquilateros aëri conuenit. In hac ubicunque quantuor trianguli in unum desinunt, ex quatuor planis angulis solidus unus efficitur, sexque in tota solidi fiunt: Cùm in triangu lo aequilatero per diuisionem à summo scalenum designaueris, scito latus huius scaleni longius, id est, erectum super angulum rectum esse, secundum potentiam triplo maiorem latere minore iacente, eundemque rectum angulum continente: Nam si ex illo latere quadratum aequilaterum constitue ris, seorsumque ex hoc latere alterum. Illud ad hoc erit triplum linea, hypotinusa, id est, subducta uel subtendens est, quae quasi è transuerso ab hoc latere, ad illud producitur opposita angulo recto ipsa, angulos utrinque acutos efficiens: Nec longitudine latus minus duplo superat: Haec enim totum aequilateri primi latus adaequat. Hoc uerò dimidium lateris illius existit: Si autem ex linea subducta aequilaterum fiat quadratum, aequale erit duobus quadratis: Hinc quidem ex maiore latere, inde uerò ex minore confectis: Pythagorę hoc inuentum. Haec de mathematicis in praesentia satis. Reliqua in compendio dicta sunt, ex his caetera facilè ingeniosus intelliget. Quinque mundi figurae, Distributio figurarum per elementa.