Latin
Cap. LII
Ficino, Opera omnia 1476-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LII. Sal nitrum, liquefactio, solutio. Vando uerò, &c.] Vbi terra subtilis cum humore pauco mixta, tum frigore cogitur, tum calore Zaduritur, sal nascitur, aut nitrum. Mixta in quibus terra nimis superat aquam, non liquefiunt: Sed ubi &uicissim. Malè compacta soluit aqua, melius compacta feruens aër, optimè ignis. Cap. LIII. Effectus caloris. TActenus eas, &c.] Ignem esse percipimus calidum, quia diuidit uehementer: Ita uerò diuidit propter subtilitatem partium, efficaciam uirtutis, motus impetum: Quod significatur per fiEguram pyramidalem factam ex triangulis aequilateris, in quibus omnes anguli sunt acuti. Cap. LIIII. Effectus frigoris. Ontraria uerò, &c) Humor frigidus, id est, aqueus, &quodammodo terreus, crassusque nos attinSgens humorem nostrum, quodammodo aërium, &subtilem quasi contrarium impellit ad fugam Ne igitur meatus uacui mox euadant, humor ille crassus in angustos meatus aduentat, &quia nititur per inuia torquet, praesertim quia humorem nostrum ante rarum compellendo redigit in an gustum: Itaque &cogit illum, &ipse interim ui trahitur ad ingressum, dum reluctatur ille rigor, tremorque contingit: Denique frigidum aliquid iudicamus, quia non ad penetrandum, atque dissoluendum est aptum, sed ad obtundendum potius &cogendum. Tremor rigorque contingit, ubi spiritus dum in angustum à frigore cogitur, iterum se dilatare nititur Cap. LV. Effectus duri, atque molles Vrum autem, &c. Molle dicitur quod tactui non resistit, durum quod resistit: Hoc est quod Dfirmum atque densum, firmum uerò quod cubicum est, id est, facies sex quadrangulares habens terrae simile: Caetera uerò elementa, &ea in quibus haec dominantur, facies triangulares habere dicuntur: Ideoque firma quidem minus. cedentia uerò magis. LVI. Cap. Cur terra non discedat à medio, AEd illud &c. Terra nunquam naturaliter à medio mundo discedit: Quia solum hoc naturaliter appe cit: Irem cum partes coeli concaui, &inter se similes sint, &aequaliter à medio differant: Terra siue contraria illis sit, siue conueniens aequè quibus libet est contraria uel conueniens: Itaque nullam prę cęteris eligens, aut fugiens aequè per distantiam, uel propinquitatem se habet ad cunctas.